Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Euodium iuuenem ex nostro muncipio. qui cum Agens in Rebus militaret, prior nobis ad te conuersus est et baptizatus, et relicta militia saeculari accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto. quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet seruientes tibi: pariter remeabamus in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturiuit, et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educauerat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. et erudiuit eam in timore tuo uirga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso grandiuscularum puellarum paruuli portari solent. cuius rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a dominis honorabatur. unde etiam curam dominicarum filiarum conmissam diligentur gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta seueritate uehemens, atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecauens consuetudinem malam et addens uerbum sanum: modo aquam bibitis, quia in potestate uinum non habetis; cum autem ad maritos ueneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit. hac retione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis, et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret.
Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei uinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a parentibus de cupa uinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum cotidiana modica addendo quoniam qui modica spernit, paulatim decidit in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et uehemens illa prohibitio? numquid ualebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, uigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens, qui creasti, qui uocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium, tamquam medicanale ferrum ex occultis prouisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione, uocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam, confestimque damnauit atque exuit. sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi uoluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si uerbo eius alius corrigatur, quem uult corrigi.