Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

III

Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter uincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio uidebat. nondum Christianus, coniuge fideli, ea tamen ipsa artiore prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur; nec Christianum esse alio modo se uelle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne tamen obtulit, ut, quamdiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. quamuis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea Christianus et fidelis factus, ex hac uita emigrauit. ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster! tui sumus: indicant hortationes et consolationes tuae. fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requieuimus in te, amoenitatem sempiternae uirentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.

Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamuis enim et ipse nondum Christianus in illam foueam perniciosissimi erroris inciderat, ut ueritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus ueritatis. quem non multo post conuersionem nostram et regenerationem per baptismum tuum, ipsum etiam fidelem Catholicum, castitate perfecta atque continentia tibi seruientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum Christiana facta esset, carne soluisti: et nunc ille uiuit in sinu Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus uiuit, dulcis amicus meus, tuus autem adoptiuus ex liberto filius: ibi uiuit. nam quis alius tali animae locus? ibi uiuit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum, et bibit, quantum potest, sapientiam pro auiditate sua, sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, utobliuiscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salua amicitia de tali conuersione nostra, et exhortantes ad fidem gradus sui, uitae scilicet coniugalis: Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat, et erat iam iamque facturus, cum ecce euoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi uidebantur, prae amore libertatis otiosae, ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram.