Narrabat haec Ponticianus. tu autem, domine, inter uerba eius retorquebas me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me adtendere; et constituebas me ante faciem meam, ut uiderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. et uidebam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. et si conabar a me auertere aspectum, narrabat ille quod narrabat; et tu me rursus opponebas mihi, et inpingebas me in oculos meos, ut inuenirem iniquitatem et odissem. noueram eam, sed dissimulabam et cohibebam et obliuiscebar.
Tunc uero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me conparatum eis oderam: quoniam multi mei anni mecum effluxerant forte duodecim anni ex quo, ab undeuicensimo anno aetatis meae, lecto Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiae, et differebam contempta felicitate terrena ad eam inuestigandam uacare, cuius non inuentio, sed uel sola inquisitio, iam praeponenda erat etiam inuentis thesauris regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis uoluptatibus. at ego adulescens miser ualde, miserior in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et dixeram: da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. timebam enim, ne me cito exaudires et cito sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam exstingui. et ieram per uias prauas superstitione sacrilega; non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam.
Et putaueram me propterea differe de die in diem contempta spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem cursum meum. et uenerat dies, quo nudarer mihi et increparet in me conscientia mea: ubi est lingua mea? nempe tu dicebas, propter incertum uerum nolle te abicere sarcinam uanitatis. ecce iam certum est, et illa te adhuc premit; umerisque liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo adtriti sunt nec decennio et amplius ista meditati. ita rodebar intus et confundebar pudore horribili uehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. terminato autem sermone et causa, qua uenerat, abiit ille, et ego ad me. quae non in me dixi? quibus sententiarum uerberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? et renitebatur, recusabat et non se execusabat. consumpta erant et conuicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio, et quasi mortem formidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem.