Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VI

Et de uinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum seruitute quemadmodum exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine, et cotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum uacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius, otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia uenderet; sicut ego uendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et ciui et grammatico, subdoceret, uehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit maiora enim posset, si uellet, de litteris agere sed officio beneuolentiae petitionem nostram contemnere noluit, amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime, cauens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus, deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem uolebat habere liberum, et quam multis posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid uel legendum uel audiendum de sapientia.

Quodam igitur die non recolo causam, qua erat absens Nebridius cum ecce ad nos domum uenit ad me et Alypium Ponticianus quidam, ciuis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis uolebat, et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, adtendit codicem: tulit, aperuit, inuenit apostolum Paulum, inopinate sane; putauerat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. tum uero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente conperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam inpendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud seruos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum uirum ignorantibus, et admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem, audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua, in fide recta et Catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant.

Inde sermo eius deuolutus est ad monasteriorum greges, et mores suaueolentiae tuae, et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium Mediolanii, plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore, et non noueramus. pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret, nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treueros, cum imperator pomeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos uagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam serui tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et inuenisse ibi codicem, in quo scripta erat uita Antonii. quam legere coepit unus eorum, et mirari et accendi, et inter legendum meditari arripere talem uitam et relicta militia saeculari seruire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt Agentes in Rebus. tum subito repletus amore sancto, et sobrio pudore iratus sibi, coniecit oculos in amicum et ait illi: dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? quid quaeremus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula peruenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit? amicus autem dei, si uoluero, ecce nunc fio. dixit hoc, et turbidus parturitione nouae uitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu uidebas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et uoluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discreuit decreuitque meliora: iamque tuus sit amico suo: ego iam abrupi me ab illa spe nostra, et deo seruire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli aduersari. respondit ille, adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. et ambo, iam tui, aedificabant turrem sumptu idoneo, relinquendi omnia sua et sequendi te. tum Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos deuenerunt in eundem locum, et inuenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis uoluntas orta est atque firmata, petiuerunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihil mutati a pristinis, fleuerunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et conmendauerunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa; et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae uirginitatem tibi.