Age, domine, fac excita et reuoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi, ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus, redeunt ad te et accedunt, et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium; quia feruefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis: ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum, aut prae ignobilibus nobiles; quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum Paulus pro consule, per eius militiam debellata superbia, sub lene iugum Christi tui missus esset, regis magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus uocari amauit ob tam magnae insigne uictoriae. plus enim hostis uincitur in eo, quam plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligauit fortem, et uidebant uasa eius erepta mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia domino ad omne opus bonum.