Sed tunc, lectis Platonicorum illis libris, postquam inde admonitus quaerere incorpoream ueritatem, inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi; et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosue diffundi, et uere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera uero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt: certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, saluatore nostro, uiam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. iam enim coeperam uelle uideri sapiens, plenus poena mea et non flebam, insuper autem inflabar scientia. ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? aut quando illi libri me docerent eam? in quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo uoluisti incurrere, ut inprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem, et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur uulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter uidentes, quo eundum sit, nec uidentes, qua, et uiam ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et post in illa uolumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem inbiberam, perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.