Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVIIII

Ego uero aliud putabam: tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine (ad exemplum contemnendorum terporalium prae adipiscenda immortalitate) diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. quid autem sacramenti haberet uerbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. nouit hoc omnis, qui nouit incommutabililatem uerbi tui, quam ego iam noueram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc mouere membra corporis per uoluntatem, nunc non mouere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam: non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. Alypius autem deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter deum et carnem non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicare. et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine uitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius mouebatur. sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, Catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo, quod uerbum caro factum est, quomodo Catholica ueritas a Photini falsitate dirimatur. improbatio quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.