Et quaerebam uiam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: ego sum uia ueritatis et uita, et cibum, cui capiendo inualidus eram, miscentem carni: quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem, nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. uerbum enim tuum, aeterna ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens, subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur, uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos.