Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVII

Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te plantasma: et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem: quoniam corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. eramque certissimus, quod inuisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus et diuinitas tua. quaerens enim, unde adprobarem pulchritudinem corporum siue caelestium siue terrestrium, et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus, iudicanti et dicenti, hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inueneram incommutabilem et ueram ueritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam, atque inde ad eius interiorem uim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis. quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intellegentiam suam, et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inueniret, quo lumine aspargeretur; cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret et peruenit ad id, quod est, in ictu trepidantis aspectus. tunc uero inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non eualui, et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.