Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XIIII

Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti, et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. et inde ieret in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat et aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium, et cum putauerat esse te, et eum collocauerat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam fouisti caput nescientis, et clausisti oculos meos, ne uiderent uanitatem, cessaui de me paululum, et consopita est insania mea; et euigilaui in te et uidi te infinitum aliter, et uisus iste non a carne trahebatur.