Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus.

Aelredus.

Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens et summe bonus, sibi ipsi sufficiens bonum est; quoniam bonum suum, gaudium suum, gloria sua, beatitudo sua, ipse est. Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat: Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges. Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia. Ipse itaque summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis temporibus discrete distribuit. Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas; et ita omnia ab ipso qui summe et pure unus est quoddam unitatis vestigium sortirentur. Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit. Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem; aut quae silva unam unius generis arborem producit? Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit; sed cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat. Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit? Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi aestimentur. Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum; tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur. Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures; inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum; ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae; et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio. Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: non est bonum, inquit, esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi. Nec certe de simili, vel saltem de eadem materia hoc adiutorium divina virtus formavit; sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit. Pulchre autem de latere primi hominis secundus assumitur, ut natura doceret omnes aequales, quasi collaterales; nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium. Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit; contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens. Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam distinxerunt; animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis impendenda sit dilectio; cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio. Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit; qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt; inter mala quae videbant et sentiebant in mutuae caritatis gratia quiescentes.

Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit; adeo ut sine sociis, nec avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso. Compacta sunt etiam inter pessimos quaedam societatis foedera detestanda; quae amicitiae pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia fuerant distinguenda; ne cum ista appeteretur, in illa propter quamdam eius similitudinem incaute incideretur. Sic amicitiam quam natura instituit, quam roboravit usus, legis auctoritas ordinavit. Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda; quibus omnis qui ea habet bene utitur, quibus nullus prorsus abutitur.


Ivo.

Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt; vel certe hi qui eam venalem habent, et quaestum estimant pietatem? Aelredus. Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus, cuius verba sunt haec: qui sibi placet, stulto homini placet; quia profecto stultus est, qui sibi placet. Qui vero stultus est, sapiens non est; et qui sapiens non est, non habendo utique sapientiam, sapiens non est. Quomodo igitur sapientia male utitur, qui sapientiam non habet? Sic et superba castitas virtus non est; quia superbia ipsa quae vitium est, eam quae virtus putabatur, sibi conformem facit; et ideo iam non virtus sed vitium est.


Ivo.

Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.


Aelredus.

Saepe minora maioribus, bona melioribus, infirmiora fortioribus, etsi non coaequantur, coniunguntur tamen maxime in virtutibus; quae licet a se graduum diversitate discrepent, quadam sibi tamen similitudine vicinantur. Vicina enim est virginitati viduitas; viduitati coniugalis castitas; et quamvis inter has virtutes magna sit differentia, in eo tamen quod virtutes sunt, nonnulla est convenientia. Neque enim ideo pudicitia coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis, quibus licet sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non oblitterat. Quamvis si ea quae de amicitia dicta sunt diligenter advertas, invenies eam sapientiae sic vicinam vel infertam, ut pene dixerim amicitiam nihil aliud esse, quam sapientiam.


Ivo.

Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo.


Aelredus.

Excidit ne tibi dixisse Scripturam: omni tempore diligit qui amicus est. Ait etiam, sicut meministi, noster Hieronymus: amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit. Amicitiam etiam nec subsistere quidem sine caritate, satis super que monstratum est. Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris.


Ivo.

O quid est hoc? Dicam ne de amicitia quod amicus Iesu Ioannes de caritate commemorat: Deus amicitia est? Aelredus. Inusitatum quidem hoc, nec ex Scripturis habet auctoritatem. Quod tamen sequitur de caritate, amicitiae profecto dare non dubito, quoniam: qui manet in amicitia, in Deo manet, et Deus in eo. Quod cum de ipsius fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius pervidebis. Nunc si quid sit amicitia pro simplicitate ingenioli nostri satis diximus, caetera quae enucleanda proposuisti alio tempori reservemus.


Ivo.

Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit.


Aelredus.

Iam nunc, frater, accede; et quidnam causae fuerit quod paulo ante cum carnalibus illis carnalia compararem solus sedebas, modicum semotus a nobis; et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.


Galterus.

Profecto ita est. Quis enim patienter sustineat tota die nescio quos exactores pharaonis tui habere copiam; nos autem quibus specialiter debitor es, nec rarum te cum habere posse colloquium?


Aelredus.

Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus. Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit. Nam optimum cibi condimentum fames est; nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam. Quocirca erit tibi forte haec nostra collatio quasi cibus vel potus quidam spiritalis, eo iucundior quo aestus praecessit ardentior. Age iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non differas.


Galterus.

Faciam quidem. Nam si velim de hora causari quam isti nobis reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem. Dic nunc, rogo te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit; quas tibi ipse proposuerit quaestiones; quantum in earum enucleatione processeris; quid de his quoque stilo tradideris.


Aelredus.

Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est; ut, licet ex humanis exemptus, conditioni satis dederit, in meo tamen animo numquam videatur obiisse. Ibi enim semper me cum est; ibi mihi religiosus vultus eius elucet; ibi dulces eius arrident oculi; ibi eius iucunda mihi verba sic sapiunt, ut vel ego videar cum eo ad meliora transisse; vel ipse me cum adhuc in his inferioribus conversari. Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.


Galterus.

Non me latent ista. Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi. Ostende, quaeso, eam puero tuo; non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda.


Aelredus.

Geram tibi morem, sed solus volo legas quod scriptum est, nec efferatur in publicum; ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim.


Galterus.

Ecce adsum, habens aures ad tua verba suspensas; tanto certe avidius, quanto id quod de amicitia legi dulcius sapuit. Quoniam igitur, quid sit amicitia, legi magnifice disputatum; quid cultoribus suis pariat utilitatis, velim mihi insinues. Cum enim res tanta sit, ut certis rationibus visus es comprobasse; tunc primum vehementius appetitur, cum finis eius fructus que cognoscitur.