Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera

Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio. Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur. Ubi talis est amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc nempe amicitiam prudentia dirigit, iustitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur. De quibus suo loco disputabimus. Nunc autem si de eo quod primum quaerendum putasti, videlicet quid sit amicitia, satis datum existimas, edicito.

Ivo.

Sufficiunt plane ea quae dicta sunt, nec aliquid mihi suggeritur ultra quod quaeram. Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero unde primum amicitia inter mortales orta est. Natura an casu, an necessitate aliqua; vel certe praecepto, aut lege humano generi imposita, in usum venerit; usus vero eam commendabilem fecerit.