Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis.

Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur; cunctatio semper absit, studium semper assit.

Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sed non omnes omnia possunt. Abundat iste pecunia, ille agris et possessionibus; alter in consiliis plus potest, alter magis excellit in honoribus. In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte. Et de pecunia satis dedit Scriptura: "Perde, inquit, pecuniam propter amicum" (Eccli. XXIX, 13). Sed quia oculi sapientis in capite eius, si nos sumus membra et Christus caput, faciamus quod ait propheta: oculi mei semper ad Dominum, ut ab eo accipiamus vivendi formam, de quo scriptum est: si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem expectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos; sed serena facie, hilari vultu, sermone iucundo intercide verba petentis; occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare. Cum igitur tibi esse debeat cum amico cor unum et anima una, iniuriosum nimis est, si non sit et pecunia una. Haec igitur lex in hac parte inter amicos teneatur; ut sic se sibi sua que impendant; ut qui dat, servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem. Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore. Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.

Galterus.

Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?


Aelredus.

Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum. Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria. Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.