Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XX. Intentio.

Aelredus.

Diximus et intentionem esse probandam. Pernecessarium hoc. Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi sic amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid commodi se sperant esse capturos; qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar; ubi facile deprehenditur vis eius et qualis sit, et quanta sit. Ipse Dominus ac salvator noster verae nobis amicitiae formam praescripsit: "Diliges, inquiens, proximum tuum sicut te ipsum" (Matth. XXII, 39). En speculum: diligis te ipsum. Ita plane, si Deum diligis; si nempe talis es, qualem in amicitiam eligendum descripsimus. Aliquam, rogo, a te ipso, huius tuae dilectionis mercedem iudicas exigendam? Minime profecto; sed quod per se sibi quisque carus est. Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris. Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem. "Non enim", ut ait sanctus Ambrosius, "vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae" (De Offic. lib. 3, cap. 21). Virtus est enim, non quaestus; quia pecunia non parturitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam. Certiores autem plerumque sunt amicitiae pauperum vel inopum quam divitum; cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem. Divitibus itaque assentatorie gratificatur; erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat. Haec diximus ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum. Sic ergo probatur intentio. Si eum videris tuorum magis cupidum quam tui; aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem; in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis. Iam nunc de discretione videamus.