Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda

Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati. Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest; et ideo convenire debet sibi utriusque gratia.

Galterus.

Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus? Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest.


Aelredus.

Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur; qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant. Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis, resistere consuerunt.


Galterus.

Ne quaeso, irascaris, si loquar. Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.


Aelredus.

Est quidem, at in amicitia minime.


Gratianus.

Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum?


Aelredus.

Inter nos contractam amicitiam non dubitatis?


Gratianus.

Prorsus.


Aelredus.

Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti?


Gratianus.

Nequaquam; sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus.


Aelredus.

Fallimini. Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat. Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam; et ea quae displicent numquam producat in publicum; sed ad evaporandum suae mentis conceptum, semper expectet secretum. Quod si non ei amicitia, sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum iudicarem.

Si vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem.


Galterus.

Satis datum est Gratiano. Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti; vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.


Aelredus.

Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis causa est, cur diligantur. Attamen in his, qui probati digni que putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia. Talibus amicis omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur. Quod si impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait: "Potius paulatim dissuendam; nisi forte quaedam intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disiunctio fiat" (Cicero de Amicitia, n. 76). Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione; non amicitia laedetur si perduellis et inimicus prodatur. Sunt alia vitia pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed paulatim dissolvendam iudicamus; ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant. Turpe enim nimis est cum eo huiusmodi gerere bellum, cum quo familiariter vixeris. Nam etsi his omnibus ab eo quem in amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut non iam mereantur amari; si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod amicus dederit suspectum habeant; et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes. Si igitur his omnibus post dimissam amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt; et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam. Amicitia quippe aeterna est, unde: "Omni tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17). Si te laeserit ille quem diligis tu tamen dilige. Si talis fuerit, ut ei amicitia subtrahatur, numquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti eius; prospice famae, nec umquam amicitiae eius prodas secreta, quamvis tua ipse prodiderit.


Galterus.

Quae sunt, rogo, illa vitia, pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam?