Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 33

[1] DELOS interpretatur manifestano; inde quedam insula dieta est Delos, et o conversa in u dicitur Delus, quia Apollinis responsa que alibi dabantur obscura ibi dabantur manifesta, vel quia post diluvium, quod Ogigii temporibus fuit, ante omnes terras radiis solis illuminata est et prima manifestata visibus; et inde dieta est Delos et civitas et insula. Et hec fuit rei veritas. [2] Fabula tamen aliter habet: siquidem, post vitiatam Latonam, cum Iuppiter vellet convitiare Asteriem sororem eius, miseratione deorum mutata est in coturnicem, quam cum Iuppiter mutatus in accipitrem, vel in aquilam secundum quosdam, insequeretur, afflavit eam et conversa est in lapidem qui diu sub fluctibus latuit. [3] Sed postea, Latona intercedente, superferri aquis cepit et excrevit in insulam que Ortigia dieta est, ortix enim grece coturnix latine, et eadem dieta est Delos quia diu sub aquis latuit et postea apparuit. [4] Et inde delius -a -um et hic Delius, idest Apollo, et hec Delia, idest Diana, vel quia ibi coluntur vel quia ibi nati sunt.