Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 293

[1] SPUO -is -ui -tum: Priscianus tamen dicit quod deficit in supino, quia non est multum in usu; et est spuere sputum emittere, vel sputo respergere, et inde sputus -a -um, et hoc sputum -i. [2] Et hec spuma -e, unde hec spumula diminutivum, et spumeus -a -um, de spuma vel ad spumam pertinens vel spuma abundans, et spumosus -a -um, et comparatur, unde hec spumositas -tis. [3] Item a spuma hic pumex -cis, quasi spumex, scilicet lapis levis et cavernosus, quia spume densitate concretus fiat, et tantam refrigerandi habet naturam, ut, in vas missus, musta defervere desinant; unde hic pumiculus et pumicellus, ambo diminutiva, et pumicosus -a -um, et comparatur; [4] et pumico -as, pumice aptare, et est activum cum suis compositis; item a pumex pumiceus -a -um. [5] Item a spuma spumo -as, spuma fluere vel spumam habere, emittere vel auferre; et componitur conspumo -as, simul spumare, despumo -as, valde vel deorsum spumare vel purgare, quasi deorsum a spuma ponere, expumo -as, valde vel extra spumare vel spumas auferre, inspumo -as, idest in vel valde vel intus spumare, respumo -as; spumo et eius composita sunt neutra et producunt hanc sillabam spu-, [6] Item a spuma hec spongia vel spungia -e, quia ex spuma fìat, vel a fìngere, quod est nitidare, quia apta est ad tergendum. [7] Item a spuo sputo -as frequentativum; et spurcus -a -um, turpis, fetidus, immundus, quasi sputum creans vel provocans vel quasi spuere cogens vel quasi sine puritate, et comparatur, unde hec spurcitia, immunditia, fetiditas; [8] et hic spurius -rii et hec spuria -e, qui vel que genitus vel genita est de nobili matre et de ignobili patte; item spurius patre incerto et matre vidua genitus, quasi tantum spurii fìlius, quia muliebrem naturam spurium veteres vocabant, unde et hii, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur, et dicitur spurius quasi immundus et extra puritatem. [9] Et hinc spurius -a -um, ignobilis et degenerans, unde in libro Sapientie (Vet. Lat. sap. 4, 3) 'spuria vitulamina' dicuntur, idest degenerantia et non naturalia. [10] Spurcus componitur spurcificus -a -um et spurcidicus -a -um, idest immunda faciens vel dicens; Plautus in Captivis (56) 'neque spurcidici insunt versus immemorabiles'. [11] Spuo componitur conspuo -is, simul spuere vel sputo conspergere et perfundere, despuo -is, deorsum spuere vel de sputo perfundere, expuo -is, extra spuere, [12] inspuo -is, intro vel valde spuere, respuo -is, iterum vel retro spuere vel recusare, renuere, vilipendere. Spuere, pro sputum emittere, et composita ab eo secundum illam signifìcationem neutra sunt, sed in alia signifìcatione sunt activa et omnia faciunt preteritum in spui et supinum in sputum, et supinum producit hanc sillabam spu-.