Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

R 45

[1] ROGO -as, unde rogator, rogatio, et hinc hec rogatiuncula -e diminutivum. [2] Item a rogo hec roga -e, idest elimosina, quod in Vita beati Iohannis Eleumonis reperies; [3] et hic rogus, ignis pro mortuo. Sed rogus proprie est compositio lignorum, pira quando corpus compositum est et ardet, funus mortui apparatus, bustum corpus concrematum, sepulcrum ubi ossa conduntur, tumulus congestio terre in religione sancita, qui et sine ossibus potest esse, monumentum vero est cuiusque rei memoria que moneat mentem. [4] Item a rogo rogito -as frequentativum. [5] Rogo componitur abrogo -as, idest delere, destruere ex toto; unde Ambrosius Super Egisippum 'nec successorem meruit habere qui abrogaverat successionis solemnitatem'; [6] arrogo -as, idest superbire; unde Ambrosius Super Egisippum 'non placuit pro vero verbo arrogare'; item arrogare est per superbiam et arroganter adquirere vel sibi tribuere; unde Oratius in Poetria (122) 'nichil non arroget armis'; sed ponitur simpliciter pro adquirere, unde idem in Epistolis (2, 1, 35) 'scire velim cartis pretium quotus arroget annus'; [7] unde arrogans, superbus et se extollens, et comparatur; unde arroganter -ius -me adverbium et hec arrogantia -e; [8] corrogo -as, congregare vel invitare; unde Martianus 'dii corrogati ad convivium multa contulerunt'; idem in eodem 'de tertia regione placuit corrogari'; [9] derogo -as, idest maledicere, detrahere vel diminuere in parte et non ex toto; [10] erogo -as, dare, distribuere, et proprie in elimosinas; [11] interrogo -as; irrogo -as, idest inferre, ut 'irrogavit michi contumelias', idest intulit; [12] prorogo -as, differre, distendere, prolongare, protrahere; [13] prerogo -as, precellere, excellere, superare vel preponere, unde hec prerogativa -e, singularis excellentia, et prerogativa -a -um, idest excellens vel ad prerogativam pertinens; [14] surrogo -as, idest substituere; unde Augustinus De civitate Dei 'Lucretius qui in loco Bruti fuerat subrogatus'. Sed horum compositorum significationes facile his versibus distinguuntur: 'si rogat addideris con, congregat, e dat, in infert, de minuit, sub substituit, pro protrahit, inter querit, pre superat, ab destruit adque superbit'. Rogo et eius composita omnia sunt activa et corripiunt hanc sillabam, scilicet ro-.