Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 101

[1] POLIO -is -livi -litum, idest sculpere vel planare vel ornare, [2] unde politor, et hinc politorius -a -um. [3] Item a polio hic polus -li; poli proprie sunt due stelle in capite axis et dicuntur a poliendo quia plani et rotundi sunt; et ponitur quandoque pro celo, quia politum est et sculptum variis stellis. [4] Et hinc polosus -a -um, idest altus vel superbus vel ornatus; [5] et per compositionem interpolo -as, obscurare vel inquinare vel impedire vel interrumpere, corrumpere, variare, non continuare, unde in Ymnis 'quod nulla nox interpolet fideque iugi luceat'; [6] unde interpolus -a -um, interruptus, variatus, non continuus, et hec interpola -e, quedam vestis que, dum sit vetus, ad novam speciem reducitur et fìt quasi nova. [7] Item a polus polimitus -a -um, textus vel ornatus multis coloribus et rotundis ymaginibus, [8] et hec polimita -e, quedam vestis sic dieta propter multos colores et ymagines rotundas, quia polus a rotunditate dicitur sicut dictum est; [9] unde polimitarius -a -um, idest variatus, unde in constructione Tabernaculi precipitur ut illa fìant opere polimitario; [10] et hic polimitarius, sculptor vel pictor in tali opere vel qui operatur tales vestes. [11] Item polio componitur cum antrum et dicitur hoc poliantrum, idest tumulus terre vel sepulcrum vel cimiterium, et dicitur sic quasi politum antrum, quia ibi sepulcra mortuorum poliuntur; [12] vel poliandrum interpretatur multitudo virorum, a polis quod est pluralitas et andros quod est vir, et secundum hoc proprie dicitur cimiterium propter multitudinem hominum ibi sepultorum. [13] Item componitur cum labrum et dicitur hoc polubrum, idest pelvis; [14] et cum biblus, et dicitur hic et hec bibliopola, idest ornator et venditor librorum. [15] Polio componitur depolio -is, valde vel deorsum polire, repolio -is, et est activum cum suis compositis et corripit hanc sillabam, scilicet po-.