Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 41

[1] ORDIOR -ris -itus vel orsus, idest ponete telam; et quia qui ordinar telam tunc eam incipit, ideo ordiri ponitur pro incipere; [2] et quia qui loquitur ponit verbum post verbum sicut qui orditur telam ponit fìlum post fdum, ideo ordiri ponitur pro loqui vel pro incipere loqui; [3] sed cum ad telam pertinet proprie facit orditus, cum ad locutionem vel inceptionem, orsus. [4] Unde hic orditus -tus et orsus -sus, actus ordiendi telam vel locutio vel principium locutionis, et hoc orsum -si pro eodem, scilicet principium loquendi vel locutio. [5] Et hic ordo -nis, disposino, unde ordinarius -a -um, ordine statutus vel electus vel factus, et hic et hec ordinalis -e, ordinaliter adverbium, [6] et ordino -as, struere, componere, disponere, unde ordinatus -a -um et comparatur, unde ordinate et ordinatim -tius -me adverbia, [7] et componitur inordinatus -a -um, quod similiter comparatur. Ordino activum est cum omnibus suis compositis. [8] Ordior componitur hoc primordium, idest principium, et proprie verborum; unde hic et hec primordialis -e. [9] Item componitur adordior -ris, valde vel iuxta ordiri; coordior -ris; deordior -ris, valde ordiri vel ab orditu removere; [10] exordior -ris, idest incipere, unde hoc exordium -dii, idest inceptio, unde exordiarius -a -um, ad exordium pertinens, et hic exordiarius, qui incipit vel exordium facit; et exordium in causis proprie et epistulis et locutionibus; [11] et subordior -ris, idest latenter vel parum vel post vel subtus ordiri. [12] Ordior et eius composita sunt deponentia et faciunt supinum in -tum, sed frequentius in -sum: similiter intellige et de participio preteriti temporis.