Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 118

[1] MISTIS vel misticen grece, latine dicitur secretum. [2] Unde misticus -a -um, idest sacer, divinus, occultus et figurativus, quia in se secretam et reconditam habeat intelligentiam, scilicet cum aliud dicitur et aliud intelligitur; [3] et hoc misterium, idest sacramentum, idest sacrum vel absconditum, vel prefigurano occulta, vel occultum secretum, quia secretam et reconditam habeat dispositionem vel intelligentiam; [4] et differt a ministerio quia ministerium in temporalibus attenditur, sed misterium in spiritualibus, ut fuit incarnatio Iesu Christi et sicut est consecratio panis et vini in altari et similia: que secretam in se continent intelligentiam proprie misteria dicuntur. [5] Item a mistis hoc mistrum, idest latens odium, et hic et hec mista -e, idest secretarius vel misterii auctor, [6] et componitur cum sin, quod est con, et dicitur hic et hec simmista -e, idest secretarius vel misterii conscius vel camerarius; vel simmista derivatur a simma, sicut postea dicetur.