Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 85

[1] LISIS interpretatur solutio, et componitur cum e et dicitur elisius -a -um, idest valde solutus vel extra solutionem positus; [2] unde et elisii in inferno dicuntur campi ubi requiescunt anime beatorum, et dicuntur illi campi elisii quasi solutorum vel quasi extra solutionem positorum: [3] sunt enim ibi commorantes beati et ita numquam patientur dissolutionem; vel dicuntur elisii quasi extra lesionem positi, ab e et lesio. [4] Item lisis componitur cum para, quod est re-, et dicitur hec paralisis, idest resolutio, scilicet morbus quo membra dissolvuntur, unde paraliticus -a -um, qui talem patitur infìrmitatem. [5] Item lisis componitur cum ana, quod est re-, et dicitur analetica -ce et interpretatur resolutoria, et etiam hii analetici -corum dicitur pro eodem libro.