Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

G 44

[1] GENOS grece, latine dicitur barba, unde genorbodum, quod vulgo dicitur grinnovus, unde quidam 'murilegus bene scit cuius genorboda lambit'. [2] Et hec gena -e, idest locus lacrimarum vel inferior pars oculorum, scilicet illa pars vultus que inter malas et auriculas est, unde barba incoat, et sic dieta quia ibi barba gigni incipiat. Gena etiam dicitur palpebra, unde Terentius 'hodie non compressi genam gene'. [3] Et a gena hoc genu indeclinabile in singulari, sed in plurali genua -uum: genua sunt commissiones femorum et crurum, dieta sic quia in utero sint genis opposita; ibi enim coherent sibi, quia infans in utero caput tenet inclinatum inter genua; et hinc est quod homines, dum ad genua se prosternunt, statim lacrimant; voluit eos enim natura uterum maternum rememorare ubi quasi in tenebris considebant antequam venirent ad lucem. [4] Et nota quod genua sunt consecrata Misericordie; dicunt enim phisici singulas corporis partes numinibus consecratas: aurem Memorie, unde illud 'cinthius aurem velit et admonuit'; frontem Genio, unde venerantes Dominum tangimus frontem signo Sancte crucis; dextram Fidei, unde illud 'dextrasque dederunt'; genua Misericordie, unde hec tangunt rogantes, unde Virgilius in III Eneidos (607) 'amplexus genua'. [5] Et a genu hoc geniculum diminutivum, et geniculor -aris, genua inclinare, unde geniculatim adverbium, idest flexis genibus. [6] Item a geniculum hic et hec genicularis et hoc -re, quod pertinet ad genu, et hec genicularis quedam herba que ob repellendam vim scorpionum obsternitur.