Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 39

[1] Item FYLON grece, latine dicitur folium et vertitur in Latinum et dicitur filum in eodem sensu, unde hoc folium dicitur apud Latinos; vel dicitur folium a foveo -es quia fovet florem quando prius prorumpit; vel a fluo -is quia facile fluit. [2] Et inde folium dicitur quedam herba que sine radice ulla innatat huc et illuc et dicunt quod procedit de fon tibus paradisii et colligitur in litoribus Indie et inde efficitur pretiosum unguentum quod vocatur foliatum; Iuvenalis (6, 465) 'mechis foliata parantur'. [3] Item folia dicuntur librorum propter similitudinem foliorum arborum vel quia ex follibus, idest pellibus, fiunt, quorum partes pagine dicuntur quia sibi invicem compingantur et coniungantur. [4] Item a folium foliolum diminutivum et foliatus -a -um, idest habens folia vel abundans foliis vel curvatus. [5] Folium componitur et dicitur hoc trifolium, quam herbam Greci trifylon vocant quia sit trinis foliis per singulas nationes. [6] Item componitur cum quinque et dicitur hoc quinquefolium, quam herbam Greci vocant pentafylon a numero foliorum; penta enim quinque, fylon folium dicitur. [7] Item a filon hoc filum; vel dicitur filum quasi pilum, quia ex pilis animalium fìat; unde filatus -a -um, idest curvatus, quia filum cito curvatur; et filo -as, filum a colo per quandam extenuationem deducere; [8] et hic et hec filacista -e, qui vel que pro mercede filat, unde Plautus 'treceni circum astant filaciste in atriis textores libularii archarii'. [9] Item a filo hic flamen -nis, idest sacerdos Iovis, quasi filamen, quia reliquias a collo per fila pendentes portet; vel dicitur a filo quia quicumque erat sacerdos in signum sacerdotii deferebat almucium, sed ingoiente calore, cum ex caloris nimietate non possent illud deferte, religabant sibi capillos quodam filo, vel flosculumlane filo in vertice ligatum deferebant in signum sacerdotii. [10] Et hinc hic flamineus -ei, preminister sacrorum et fiammica -ce idest sacerdotissa, unde Macrobius De Saturnalibus 'camillos dicebant et camillas flaminum et flaminicarum preministros'; et hoc flaminium -nii, idest sacerdotium vel officium flaminis. [11] Item a filo hoc filtrum -tri quia ex filis, scilicet pilis animalium, fiat; unde filtratus -a -um. [12] Filtrum etiam dicitur quedam herba venenifera, unde sepe invenitur pro veneno acutissimo; hinc Iuvenalis (6, 610-11) 'hic Thessala vendit filtra': et possunt hic dici filtra vel venena vel herbe ille quia abundant in Thessalia. [13] Item a filo hec filix -cis, quedam herba quia eius folia quasi fila sunt; vel dicitur a fìndo, vel a singularitate foliorum, quasi fenix: Arabes enim, ut dictum est, singularem fenicem vocant; Persius (4, 41) 'non tamen ista fìlix ullo mansuescet aratro'. [14] Et hinc hoc filicetum, quod et filicarium dicitur, idest locus ubi fìlix abundat, et filiceus -a -um, de fìlice existens vel ad filicem pertinens; [15] et hec falx -cis, dieta a fìlice quia hac primum milites herbam filicem abscindere solebant, unde illud (Mart. 14, 34): pax me certa ducis placidos curvavit in usus: agricole nunc sum, militis ante fui; et est instrumentum aptum segetibus et vineis et pratis; unde Virgilius 'non rastrum patietur humus, non vinea falcem'; hec equivocatio isto distinguitur versiculo 'falce puto vineta, meto sata, tondeo prata'. [16] Et hic falco -nis, quia ungues habet recurvas ad similitudinem falcis; et hoc falcastrum dicitur similiter ad similitudinem; idem et runco a runcando vepres; et hec falcicula -le idest parva falx, et falco -as idest curvare vel falce secare, a quo falcito -as frequentativum. [17] Falcitare etiam potest esse non frequentativum et derivare a falx -cis, et est idem quod falcare vel falcem facete. Item a falx -cis hic falcarius, qui falces facit vel qui falce secat.