Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga sexta

1. prima syracosio character mixtus; nam et poeta praefatur et cantare Silenus inducitur. syracosio quia Theocritum praecipue sequitur, quamvis multi alii bucolica scripserint. Ludere versu ut ipse ait carmina qui lusi pastorum. prima syracosio dignata st. l. v. nostra Romana, inquit, musa non erubuit se silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et bucolica scribere. 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syracusanus' dicimus. 'nostra,', id est Romana, ut tu quoque litoribus nostris. et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore. ostendit ergo se primum post Theocritum bucolica scripsisse.

2. silvas habitare sicut II 29 atque humiles habitare casas. thalia musa scilicet. et graece ait: nam latine 'Thalea' debuit dicere, sicut Κυθὲρεια Cytherea; sed propter euphoniam contempsit ius regulae et ideo in graecitate permansit.

3. cum canerem reges et proelia cum canere vellem. et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus. alii Scyllam eum seribere coepisse dicunt, in quo libro Nisi et Minois, regis Cretensium,, bellum describebat; alii de bellis civilibus dicunt; alii de tragoedia Thyestis. cynthius Apollo a Cyntho monte Deli, in quo natus est. aurem vellit id est movit: alibi postesque a cardine vellit. 'aurem' autem ideo, quia memoriae consecrata est, ut frons Genio, digiti Minervae, genua Misericordiae.

4.pingues figurate 'pingues pascere', id est pascere ut pinguescant.

5. deductum dicere carmen tenue: translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem. deductum carmen id est bucolicum. sane 'cum canerem reges et proelia' et deductum dicere carmen' quidam volunt hoc significasse Vergilium, se quidem altiorem de bellis et regibus ante bucolicum carmen elegisse materiam, sed considerata aetatis et ingenii qualitate mutasse consilium et arripuisse opus mollius, quatenus vires suas leviora praeludendo ad altiora narranda praepararet.

6. nunc ego ordo est 'nunc ego agrestem tenui meditabor harundine musam', id est carmen rusticum scribam. namque super tibi erunt superabundabunt tibi, inquit, o Vale, qui ambiant tua facta describere. hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriarn et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima. alii, Varum cum dicunt, qui in Germania cum tribus legionibus interiit, amissis signis, quae postea Germanicus, filius Drusi am fugatoque Asinio Pollione, ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur.

7. tristia condere bella epitheton bellorum perpetuum. condere conponere, ut e contrario II 4 incondita.

9. non iniussa cano vel ab Apolline, vel ab Augusto, vel a Maecenate, ut te sine nil altum mens inchoat. et hoc ideo, quia dixerat 'aurem vellit'. haec quoque videlicet vilia, sicut Theocriti. et hoc dicit: si quis, licet rustica, legere fuerit ista dignatus, tuas tamen in his laudes inveniet; nam per myricas et nemora bucolica significat.

11. Nec phoebo g. v. est nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris meretrix cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem magnae spes altera Romae: quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.

13. pergite pierides hortatur musas ad referenda ea, quae Silenus cantaverat pueris: nam vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone. et quasi sub persona Sileni Sironem inducit loquentem, Chromin autem et Mnasylon se et Varum vult accipi. quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum. sane hoc de Sileno non dicitur fictum a Vergilio, sed a Theopompo translatum. is enim apprehension Silenum a Midae regis pastoribus dicit, crapula madentem et ex ea soporatum; illos dolo adgressos dormientem vinxisse; postea vinculis sponte labentibus liberatum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti disputavisse. quem alii Mercurii filium, alii Panos et nymphae, alii ex guttis cruoris Caeli natum esse dixerunt. Chromis et mnasylus isti pueri satyri sunt.

14. pueri nonnulli 'pueri' non absurde putant dictum, quia Sileni priusquam senescent, satyri sunt. utrum ergo aetate pueros, an ut ministros et familiares solemus communiter pueros vocare?

15. inflatum venas figurate locutus est. ut semper bene addidit, id est consuetudine vini, non interdum temulentum esse. Iaccho autem vino, a Libero patre, qui etiam Iacchus vocatur: nam Bacchus a bacchatione, id est insania, dictus, unde et comites eius bacchae: alii a Bacche nympha, quae cum Brome sorore sua eum nutrierat in monte Nysa, a Nysa nutrice.

16. serta procul modo 'prope', id est iuxta: nam ideo intulit 'tantum capiti delapsa', ut ostenderet non longius provolutam coronam, ut est procul aerea ramo dependet galea.

17. attrita ansa frequenti scilicet potu. penderat manibus non emissum significat.

18. adgressi ordo est, Chromis et Mnasylus adgressi Silenum; nam luserat ambo spe carminis. et 'spe' pollicitatione. item alias ordo 'adgressi spe carminis iniciunt ipsis ex vincula sertis'. carminis ambo vetuste, ut alibi verum ubi ductores acie revocaveris ambo et eminus ambo Imbrasidas, ut V 68 craterasque duo statuam, cum hodie sub eadem significatione 'ambos' et 'duos' dicamus.

19. ipsis ex ipsis, ut transtra per et remos, id est per transtra.

20. timidis aut timentibus; nam timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa: aut re vera 'timidis', quia pueris per aetatem naturaliter timor est insitus. et timentibus ne, dum vincula inicerent, expergefieret. videnti pro 'vigilanti'.

22. sanguineis frontem moris et t.p. multi ob hoc dictum putant, quod robeus color deorum sit: unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus. et bene 'pingit', non 'inquinat'; nam iam vigilantem dixerat. sane fabula de moro talis est: Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti: quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium. cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procederent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fructuosa pomis. et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam. dum mortem fugit, vestem reliquit. in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae. qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse Thisben, ob amorum ardorem se interfecit. quern praegressa e latebra ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit. ex quorum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba, nunc sanguinea.

23. ridens irridens. quo ad quam rem.

24. solvite me pueri quia putaverant cum corona alligari posse. satis est potuisse videri solvite me; sufficit enim, quia potui a vobis, qui estis homines, videri: quod ideo dicit, quia hemithei cum volunt tantum videntur, ut fauni, nymphae, Silenus. potest et aliter inte legi: solvite me; sufficit enim, quod talis vobis visus sum, ut etiam ligari possim.

26. huic aliud mercedis erit nymphae minatur stuprum latenter: quod verecunde dixit Vergilius. haec autem omnia de Sileno a Theopompo in eo libro, qui Thaumasia appellatur, conscripta sunt. ipse ad commendationem addidit.

27. in numerum ludere id est saltare ad modum rhythmi et cantilenae: vel ad certam modulationem. faunos fauni ab effatione dicti, quod voces de sacris reddebant : quod in septimo Aeneidis 47 plene habes.

28. ludere id est illo cantante. motare cacumina montium vel arborem, quibus hoc genus saltationis adsignat. motare cacumina quasi hoc genus saltationis vult esse in arboribus, cacuminum motum.

29. parnasia rupes mons Thessaliae, Apollini consecratus.

30. Rhodope et Ismarus montes Thraciae, in quibus Orpheus consueverat canere. et hoc dicit: non tantum isti montes gaudent cantante Apolline vel Orpheo, quantum cantante Sileno laetatus est mundus: namque etiam paulo post dicturus est 86 et invito processit Vesper Olympo.

31. namque canebatuti magnum per inane coacta semina variae sunt philosophorum opiniones de rerum origine: nam alii dicunt omnia ex igne procreari, ut Anaxagoras; alii ex umore, ut Thales Milesius, unde est Oceanumque patrem; alii ex quattuor elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius I 715 ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni. Epicurei vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo esse rerum principia, corpus et inane: omne enim quod est, aut continet aut continetur. et corpus volunt esse atomos, id est quasdam minutissimas partes, quae τομήν, id est sectionem, non recipiunt, unde et atomi dictae sunt: quas Lucretius minutiores dixit esse illis corpusculis, quae in infusis per fenestram radiis solis videmus; dicit enim illas nec visum posse recipere. inane vero dicunt spatium, in quo sunt atomi. de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, atomi et inane, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent originem aliis omnibus rebus. hac autem ratione comprobatur, ex atomis et inani omnia esse, quod nihil est in rerum natura, quod non et corpus habeat, et quia recipit sectionem, indicet etiam inanitatem. ergo 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et maris; nam semina' atomos dicit. dicimus autem 'haec atomus' et 'hae atomi'.

32. animaeque id est aeris, unde etiam venti sunt.

33. et liquidi simul ignis puri, id est aetheris, quem Cicero ignitum liquorem dicit; Lucretius VI 205 devolet in terram liquidi color aureus ignis. ut his exordia ex seminibus, hoc est atomis. primis pro 'principiis'; quae enim Graeci στοιχεῖα, nos principia appellamus.

34. omnia et ipse tener m. c. o. ante orbis et sic omnia quae in orbe sunt: nam mutato ordine ait primo omnia et sic or bis. tener id est recens factus. concreverit collectus et informatus sit.

35. tum durare solum et discludere nerea ponto canebat etiam quemadmodum se durare coeperit solum et mixtam sibi ante aquam sua contractione discludere. sane 'solum' si nominativus est, 'durare' absolute accipiemus, et omnia quae infra dicuntur ad solum [et rerum terrestrium] referantur; si accusativus, ad mundi orbem cuncta pertinebunt.

36. et rerum paulatim sumere formas canebat etiam, quemadmodum terra rerum sumpserit formam.

37. iamque n. t. s. l. s. canebat, quemadmodum post haec stupeant terrae solis ortum. alii 'terrae' ad homines referunt, pro 'qui in terra sunt'.

38. altius atque cadant s. n. i. quemadmodum cadant imbres nubibus in altum levatis: naturale enim est, ut nubes cum coeperint soli esse vicinae, eius calore solvantur in pluvias: unde et in georgicis ait de signis serenitatis I 401 at nebulae magis ima petunt. bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluviarum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta procreata

40. animalia animantia, τά ἒμψυχα.

41. hinc lapides pyrrhae l. quaestio est hoc loco: nam relictis prudentibus rebus de mundi origine, subito ad fabulas transitum fecit. sed dicimus, aut exprimere eum voluisse sectam Epicuream, quae rebus seriis semper inserit voluptates; aut fabulis plenis admirationis puerorum corda mulceri: nam fabulae causa delectationis inventae sunt, ut ipse etiam in georgicis docet dicens III 3 cetera quae vacuas tenuissent carmina mentes. sane fabula talis est: Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in mionte Atho liberati sunt. sed hi ex responso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares. alii dicant lovem Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem fulmine peremisse, fecisse vero diluuium, quo homines perirent, exceptis Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra dictum est, reparaverunt. sunt qui dicant non ex illis lapidibus homines factos, sed quia iacuissent sentibus atque fruticibus tecti, lapidibus excitatos. quod autem dicit 'regna Saturnia', fabularum ordinem vertit: nam quo tempore Saturnus regnavit, in terris non fuit diluvium, sed sub Ogyge, rege Thebanorum. secundum autem diluvium fuit sub Deucalione et Pyrrha. sane sciendum, et per diluvium et per ecpyrosin significari temporum mutationem. alii 'Saturnia regna' pro lovis accipiunt, cuius regno diluvium factum volunt, sub Deucalione et Pyrrha, non aureo saeculo, quo Saturnus regnavit.

42. caucaseasque refert v. f. p. et hic fabulae ordinem vertit, quae talis est: Prometheus, lapeti et Clymenes filius, post factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus indicavit. ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mulieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant. quod tangit etiam Horatius dicens post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors. ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religaverunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet. haec autem omnia non sine ratione finguntur: nam Prometheus vir prudentissinms fuit, 'unde etiam Prometheus dictus est ἀπό τῆς προμηθεὶας, id est a providentia. hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat. hic autem mons positus est circa Assyrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβὸροςest sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus. et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dieitur esse religatus. deprehendit praeterea rationem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus. nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt: nam postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est, sicut in Livio I 31, 7 lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis; Numa vero Pompilius impune eo usus est tantum in sacris deorum. hinc est, quod igne rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi. ergo secundum fabulam hysterologia est: nam prius fuit, ut Prometheus crimen admitteret, post pateretur supplicia; qui tamen postea, praecepto Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est. alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a love religatum ad Caucasum et volucri obiectum: quem postea ab ipso love resolutum, quod cum monuisset a Thetide abstinere, quia de eius semine nasceretur, qui eum regno pelleret, sicut ipse Saturnum patrem. cui post sacramentum, quod cum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium.

43. his adiungit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argonautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum aquatum isset, a nymphis raptus est. his adiungit hylam puerum, comitem Herculis, quem perdidit in finibus Ioniis iuxta Mysiam nec usquam potuit reperire. postea cum esset cognitum, quod perisset in fonte, ei statuta sunt sacra, in quibus mos fuerat, ut eius nomen clamaretur in montibus: ad quam imitationem nunc dicit 'ut litus Hyla. Hyla omne sonaret'. per transitum rem veram tetigit; tertio enim ab ephebo puero in monte, comitantibus universis, nomen eius clamabatur. postremum autem 'la' breve est ideo, quia vocalis vocalem sequitur: nam omnis vocativus graecus a masculino veniens, 'a' terminatus, longus est, ut Aenea, Hyla, Palla. ordo tamen est: his adiungit, quomodo Hlylam nautae clamassent in fonte relictum.

46. fortunatam pasiphaen nota fabula Cretensium reginam, Minois uxorem, quae tauri amore flagravit et enixa Minotaurum crimen dementiae suae publicavit. amore quidam pro in amore' accipiunt.

47. a virgo infelix ad hoc pertinet quod ait 'solatur', ut quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum. virgo autem, ut diximus supra III 30, a viridiore aetate; nam iam mater fuerat Phaedrae, Ariadnes et Androgei. Calvus in Io a virgo infelix, herbis pasceris amaris. quidam 'virgo' non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam virgini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam prodidisset, subolem eius inhonestis amoribns subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen. et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, quae se animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se hominem, taurum sectabatur. quae te dementia cepit hic obiurgare magis quam consolari videtur. an quia consolantis et hoc officium est, ut merentem strictim et obiurget?

48. proetides implerunt f. m. a. Proetides Proeti et Stheneboeae, sive Antiopae secundum Homerum filiae fuerunt, Lysippe, Iphinoe, Iphianassa. hae se cum Iunoni in pulchritudine praetulissent vel, ut quidam volunt, cum essent antistites, ausae sunt vesti eius aurum detractum in usum suum convertere , illa irata hunc errorem earum inmisit mentibus, ut se putantes vaccas in saltus abirent at plerumque mugirent et timerent aratra: quas Melampus, Amythaonis filius, pacta mercede ut Iphianassam uxorem cum parte regni acciperet, placata lunone, infecto fonte, ubi solitae erant bibere, purgavit et in pristinum sensum reduxit.

49. turpis deest 'earum'.

50. collo timuisset aratrum Terentius Syre tibi timuit.

51. levi humana scilicet.

53. ille latus niveum quis eam amare non intellegat. fultus hyacintho apud veteres unusquisque eo, super quod iacebat, 'fultus' dicebatur: Lucilius in tertio et pulvino fultus, Vergilius atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus.

54. ilice sub nigra vel umbrosa, vel re vera 'nigra': nam talis est. pallentes ruminat herbas revomit et denuo consumit: atque iterum pasto pascitur ante cibo, sic Ovidius. ruminatio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam demissus cibus a certis revocatur animalibus. 'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt.

55. aliquam in magno sequitur grege 'aliquam' id est vaccam: ac si diceret, habes aliquid spei, siquidem novit amare, quem diligis. notandum autem 'gregem' eum de bubus dixisse, cum proprie armenta dicamus, licet grex sit quorumlibet animalium congregatio: sic Cicero in Philippicis III 12, 31 fudit apothecas, cecidit greges armentorum. claudite nymphae melius hoc a persona Pasiphaes dictum accipimus, ut dicat Silenus, hoc illam aliquando dixisse.

56. claudite saltus scilicet ne latius evagetur eoque possit investigari.

57. si qua pro 'si' vel 'si quo modo'. dictaeae Dicte mons in Creta, in quo Pasiphae amasse taurum dicitur.

58. errabunda bovis vestigia illud expressit, quod uno verbo Homerus ait εἰλὶποδας βοῦς, hoc est flexis pedibus incedentes. et est participium prope contra rationem figuratum: [vel] 'errabunda' errantia, ut 'ludibundus' ludens: Cicero omnia ludibundus conficiens. nostris et hic 'nostris', ut Terentius in heautontimorumeno III 1, 67 quomodo minimo periculo id demus adulescentulo, id est des.

60. ad gortynia bene 'ad Gortynia', nam apud Gnoson imperabat Minos, eius maritus. unde iliac taurum non vult venire, sed ad Gortynam, oppidum Cretae, ubi fuerant aliquando Solis armenta.

61. tum c. h. m. mala puellam mala, quibus acceptis a Venere, Hippomenes vicit Atalanten, puellam Sciriam, cursu potentem, quae multos sponsos sileratos occiderat: quod plenius in Aeneidos tertio libro 113 memoravimus, ubi etiam de ipsis malis fabula relata est.

62tum phaethontiadas Clymenes et Solis filias, quae dum extinctum fratrem flerent, conversae sunt in arbores: ut hoc loco dicit, in alnos, ut in decirno 189, in populos; ubi etiam plenius hanc diximus fabulam. mira autem est canentis laus, ut quasi non factam rem cantare, sed ipse earn cantando facere videatur. sane ingeniose hominis mentionem cum re, quae animam non habet, miscuit. sorores Phaethontis sucina flevisse dicuntur. et quidam alnos poetica consuetudine pro populis accipiunt.

63. amare corticis alibi ait raptus de subere cortex: quod magis sequi debemus, ut masculino utamur. et est epitheton naturale.

64. permessi ad flumina gallum Helicon mons est Boeotiae, quae at Aonia dicitur. de hoc plurima cadunt flumina, inter quae etiam Permessus, iuxta quem dicit ambulantem Gallum ab una musa ad ceteras esse deductum et illic esse factum poetam. qui elegos scripsit, qui a triumviris praepositus fuit ad exigendas pecunias ab his municipiis, quorum agri in transpadana regione non dividebantur. sane Aones originem ab eo loco ducunt, ubi nunc maritima Venetia est.

65. duxerit perduxerit. una sororum una musarum.

66. viro Gallo. Phoebi chorus id est musae. adsurrexerit honorem praebuerit, ut Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, id est cedit.

67. ut linus Apollinis filius, quern supra IV 56 memoravit. ordo autem est 'haec illi ut Linus dixerit'. divino carmine id est vaticinans, vet qui divina canebat. pastor quaeritur cur pastor dixerit: nisi forte, quod se poeta sub pastoris persona inducit.

68. atque apio apud antiquos in agone erat species coronae de apio, sed in Nemeaeo agone, qui in honorem Archemori institutus est. et volunt quidam hoc coronae genus ad indicium mortis electum; aut quod humilis herba inmaturum de Archemoro luctum ostendat; ant quod supra hanc herbam reptans puer a serpente extinctus sit. sane in eo agone speciatim apio coronantur poetae.

69. calamos pro fistula, ut V 48 net salamis solum aequiperas.

70. ascraeo quos ante seni Hesiodo, qui Ascraeus fuerat de vice Boeotiae, quem dicuntur musae pascentem pecus, raptum de monte Parnaso poetam fecisse munere calamorum. cui etiam bis pueritiam de senectute praestitisse dicuntur, ideo ait 'quos ante seni'.

72. Grynei nemoris dicatur origo Gryneum nemus est in finibus Ioniis, Apollini a Gryno filio consecratum: vel a Grynio, Moesiae civitate, ubi est locus arboribus multis iucundus, gramine floribusque variis omni tempore vestitus , abundans etiam fontibus. quae civitas nomen accepit a Gryno, Eurypyli filie, qui regnavit in Moesia, qui adversus Troianos Graecis auxilium tulit: Eurypylus namque filius Telephi, Herculis et Auges filii, ex Astyoche, Laomedontis filia, fuit, qui Grynum procreavit. is cum patris occupasset imperium et bello a finitimis temptaretur, Pergamum, Neoptolemi et Andromaches filium, ad auxilium de Epiro provocavit: a quo defensus, victor duas urbes condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex responso Apollinis. in hoc nemore Calchantem vites serentem quidam augur vicinus praeteriens dixit errare: non enim fas esse novum vinum inde gustare. at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis daturum et convivis; cui ille eadem, quae ante, respondit. ob hoc deridens eum Calchas adeo ridere coepit, ut repente intercluso spiritu poculum abiceret. Yarro ait, vincla detrahi solita, id est compedes catenasque et alia, qui intrarunt in Apollinis Grynei lucum, et fixa arboribus. in quo luco aliquando Calchas et Mopsus dicuntur de peritia divinandi inter se habuisse certamen: et cum de pomorum arboris cuiusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso: cuius rei dolore Calchas interiit. hoc autem Euphorionis continent carmina, quae Gallus transtulit in sermonem latinum: unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur X 50 ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina; nam Chalcis civitas est Euboeae, de qua fuerat Euphorion. Dicatur laudetur.

73. nequis sit lucus quo se plus i. a. sensus hic est: si tu Gryneum laudaveris nemus, in nullo se tantum Apollo iactabit. quo se plus iactet in quo plus glorietur.

74. quid loquar aut scyllam nisi quam fama secuta est Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos nymphae filia, virgo pulcherrima. quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quern cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est. hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narratur. quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphitriten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes in monstrum marinum esse mutatam. altera vero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia. contra quos dum, devictis iam Atheniensibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti abscisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. postea et Scylla, a Minoe contempta, vel dolore, quod contempta esset, vel (quod) quasi parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit, in avem Cirim conversa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis I 404 docet, flagrant inter se magna discordia. modo ergo Vergilius aut poetarum more miscuit fabulas et nomen' posuit pro nomine, ut diceret 'Scyllam Nisi' pro 'Phorci' sicut alibi domitus Pollucis habenis Cyllarus, cum Castor equorum domitor fuerit; item et manibus Procne pectus signata cruentis, cum Philomelae, non Procnes, abscisa sit lingua : aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates': aut certe 'aut' bis accipiamus 'quid loquar aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est', at est illud in primo 630 non ignara mali miseris succurrere disco.

76. dulichias vexasse rates Ithacenses, a monte, vel urbe Dulichia in regno Vlixis. 'vexasse rates' autem per tapinosin, dictum est; nam non vexavit, sed evertit. quod Probus vult hac ratione defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo evertisse. 'vexasse' est enim vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est, qui vehitur. bene ergo inclinatum verbum est; nam qui fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dicitur: Cato in oratione de Achaeis cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret, Cicero in Verrinis II, IV 55, 122 sed ut a barbaris praedonibus vexata esset, item II, IV, 47, 104 di ablati, fama vexata, direptae urbes reperiuntur.

77. a timido nautas 'timidos nautas' nonnulli pro 'timentes' accipiunt. et bene 'a timidos' ex dolentis persona.

78. terei pro 'Terei': nam per synaeresin dictum est, sicut supra 42 furtumque Promethei pro 'Promethei'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pandionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus iudicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam perisse naufragio. illa ,tamen rem in veste suo cruore descriptarn misit sorori: qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulandum adposuit. alii Tereum finxisse socero dicunt, Procnen uxorem mortuam, et petisse Philomelam in matrimonium, et hoc dolore conpulsam Procnen, occidisse filium et epulandum patri apposuisse. quas cum Tereus agnito scelere insequeretur, omnes in aves mutati sunt: Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philomela, in lusciniam. quidam tamen eas navibus effugisse periculum et ob celeritatem fugae aves appellatas volunt.

79. philomela dapes atqui hoc Procne fecit; sed aut abutitur nomine aut illi inputat, propter quam factum est. et bene avis et hominis miscuit mentionem. quae dona pararit quod, satiato Tereo, caput et pedes filii uxor intulerit.

80. quo cursu licet volatum accipere debeamus, tamen 'deserta petierit' potest ad hominem referri.

81. sua tecta supervolitaverit hoc ad avem pertinet.

82. meditante canente.

83. eurotas fluvius Laconum, qui audita ab Apolline suas edocet lauros, quibus eius plenae sunt ripae. ibi namque templum Apollinis est; nam hunc fluvium Hyacinthi causa Apollo dicitur amasse. 'lauros' vero multi pro vatibus accipiunt.

84. ille silenus. refervet vel ferunt vel perferunt: quo verbo aliter in sequenti versu utitur.

85. cogere donec oves stabulis ordo est 'cogere donec oves staulis Vesper iussit et invito Olympo processit'. referre recensere.

86. et invito processit vesper Olympo et ex eo quod dies invitus abscessit, et ex eo quod nimio audiendi desiderio Vesper exortus est, cantilenae voluptas ostenditur. est etiam solis laudatio, cuius lucis claritas tanta est, ut ea Olympus laetetur.