Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

VII

Nunc quo nostro commodo diligendus sit, videamus. Sed quantum est et in hoc videre nostrum ad id quod est? Nec tamen quod videtur tacendum est, etsi non omnino videtur ut est. Superius, cum propositum esset, quare et quomodo diligendus sit Deus, duplicem dixi parere intellectum id quod quaeritur: quare, ut aut quo suo merito, aut quo nostro commodo diligendus sit, utrumlibet quaeri posse perinde videatur. Dicto proinde de merito Dei, non prout dignum ei, sed prout datum mihi, superest ut de praemio, quod item dabitur, dicam.

Non enim sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii sit intuitu diligendus. Vacua namque vera caritas esse non potest, nec tamen mercenaria est: quippe NON QUAERIT QUAE SUA SUNT. Affectus est, non contractus: nec acquiritur pacto, nec acquirit. Sponte afficit, et spontaneum facit. Verus amor seipso contentus est. Habet praemium, sed id quod amatur. Nam quidquid propter aliud amare videaris, id plane amas, quo amoris finis pertendit, non per quod tendit. Paulus non evangelizat ut comedat, sed comedit ut evangelizet, eo quod amet, non cibum, sed Evangelium. Verus amor praemium non requirit, sed meretur. Praemium sane necdum amanti proponitur, amanti debetur, perseveranti redditur. Denique in rebus inferioribus suadendis, invitos promissis vel praemiis invitamus, et non spontaneos. Quis enim munerandum hominem putet, ut faciat quod et sponte cupit? Nemo, verbi causa, conducit aut esurientem ut comedat, aut sitientem ut bibat, aut certe matrem ut parvulum allactet filium uteri sui. An vero quis putet prece vel pretio quempiam commonendum suam ipsius vel saepire vineam, vel arborem circumfodere, vel structuram propriae domus erigere? Quanto magis Deum amans anima, aliud praeter Deum sui amoris praemium non requirit; aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit.

Inest omni utenti ratione naturaliter pro sua semper aestimatione atque intentione appetere potiora, et nulla re esse contentum, cui quod deest, iudicet praeferendum. Nam et qui, verbi gratia, uxorem habet speciosam, petulanti oculo vel animo respicit pulchriorem, et qui veste pretiosa indutus est, pretiosiorem affectat, et possidens multas divitias, invidet ditiori. Videas iam multis praediis et possessionibus ampliatos, adhuc tamen in dies agrum agro copulare, atque infinita cupiditate dilatare terminos suos. Videas et qui in regalibus domibus amplisque habitant palatiis, nihilominus quotidie coniungere domum ad domum, et inquieta curiositate aedificare, diruere, mutare quadrata rotundis. Quid homines sublimatos honoribus? Annon insatiabili ambitione magis ac magis totis viribus conari ad altiora videmus? Et horum omnium idcirco non est finis, quia nil in eis summum singulariter reperitur vel optimum. Et quid mirum si inferioribus et deterioribus contentum non sit, quod citra summum vel optimum quiescere non potest? Sed hoc stultum et extremae dementiae est, ea semper appetere, quae numquam, non dico satient, sed nec temperent appetitum, dum quidquid talium habueris, nihilominus non habita concupiscas, et ad quaeque defuerint, semper inquietus anheles. Ita enim fit ut, per varia et fallacia mundi oblectamenta vagabundus animus inani labore discurrens, fatigetur, non satietur, dum quidquid famelicus inglutierit, parum reputet ad id quod superest devorandum, semperque non minus anxie cupiat quae desunt, quam quae adsunt laete possideat. Quis enim obtineat universa? Quamquam et modicum id quod quisque cum labore obtinuerit, cum timore possederit, certus quidem non sit quando cum dolore amittat, certus autem quod quandoque amittat. Sic directo tramite voluntas perversa contendit ad optimum, festinat ad id unde possit impleri. Immo vero his anfractibus ludit secum vanitas, mentitur iniquitas sibi. Si ita vis adimplere quod vis, hoc est, si illud apprehendere vis, quo apprehenso nil iam amplius velis, quid tentare opus est et cetera? Curris per devia, et longe ante morieris, quam hoc circuitu pervenias ad optatum.

Hoc ergo in circuitu impii ambulant, naturaliter appetentes unde finiant appetitum, et insipienter respuentes unde propinquent fini: fini dico, non consumptioni, sed consummationi. Quamobrem non beato fine consummari, sed consumi vacuo labore accelerant, qui rerum magis specie quam auctore delectati, prius universa percurrere et de singulis cupiunt experiri, quam ad ipsum curent universitatis Dominum pervenire. Et quidem pervenirent, si quandoque voti compotes effici possent, ut omnia scilicet, praeter omnium principium, unus aliquis obtineret. Ea namque suae cupiditatis lege, qua in rebus ceteris non habita prae habitis esurire, et pro non habitis habita fastidire solebat, mox omnibus quae in caelo et quae in terra sunt obtentis et contemptis, tandem ad ipsum procul dubio curreret, qui solus deesset omnium Deus. Porro ibi quiesceret, quia sicut citra nulla revocat quies, sic nulla ultra iam inquietudo sollicitat. Diceret pro certo: MIHI AUTEM ADHAERERE DEO BONUM EST. Diceret: QUID ENIM MIHI EST IN CAELO, ET A TE QUID VOLUI SUPER TERRAM? Et item: DEUS CORDIS MEI, ET PARS MEA DEUS IN AETERNUM. Sic ergo, ut dictum est, ad id quod optimum est, quivis cupidus perveniret, si quidem ante, quod citra cupit, assequi posset.

Verum quoniam id omnino impossibile praestruit et vita brevior, et virtus infirmior, et consors numerosior, longo profecto itinere et casso labore desudant, qui dum quaeque desiderant, attingere volunt, ad cunctorum desiderabilium nequeunt pertingere finem. Et utinam attingere universa animo, et non experimento, vellent! Hoc enim facile possent, et non incassum. Nam et animus sensu quidem carnali tanto velocior, quanto et perspicacior, ad hoc datus est, ut illum ad omnia praeveniat, nihilque audeat contingere sensus, quod animus praecurrens ante utile non probaverit. Hinc enim arbitror dictum: OMNIA PROBATE, QUOD BONUM EST TENETE, ut videlicet ille huic provideat, nec is suum votum, nisi ad illius iudicium consequatur. Alioquin non ascendes in montem Domini nec stabis in loco sancto eius, pro eo quod in vano acceperis animam tuam, hoc est animam rationalem, dum instar pecoris sensum sequeris, ratione quidem otiosa et non resistente in aliquo. Quorum itaque ratio non praevenit gressus, currunt, sed extra viam, ac perinde, Apostoli spreto consilio, non sic currunt ut apprehendant. Quando etenim apprehendant, quem apprehendere nisi post omnia nolunt? Distortum iter et circuitus infinitus, cuncta primitus attentare velle.

Iustus autem non ita. Audiens nempe vituperationem multorum commorantium in circuitu, multi enim sunt viam latam pergentes, quae ducit ad mortem , ipse sibi regiam eligit viam, non declinans ad dexteram vel ad sinistram. Denique, attestante Propheta, SEMITA IUSTI RECTA EST, RECTUS CALLIS IUSTI AD AMBULANDUM. Hi sunt, qui salubri compendio cauti sunt molestum hunc et infructuosum vitare circuitum, verbum abbreviatum et abbrevians eligentes, non cupere quaecumque vident, sed vendere magis quae possident et dare pauperibus. BEATI plane PAUPERES, QUONIAM IPSORUM EST REGNUM CAELORUM. Omnes quidem currunt, sed inter currentes discernitur. Denique NOVIT DOMINUS VIAM IUSTORUM, ET ITER IMPIORUM PERIBIT. Ideo autem MELIUS EST MODICUM IUSTO SUPER DIVITIAS PECCATORUM MULTAS, quoniam quidem, ut Sapiens loquitur et insipiens experitur , QUI DILIGIT PECUNIAM, NON SATURABITUR PECUNIA; QUI autem ESURIUNT ET SITIUNT IUSTITIAM, IPSI SATURABUNTUR. Iustitia siquidem ratione utentis spiritus cibus est vitalis et naturalis; pecunia vero sic non minuit animi famem, quomodo nec corporis ventus. Denique si famelicum hominem apertis faucibus vento, inflatis haurire buccis aerem cernas, quo quasi consulat fami, nonne credas insanire? Sic non minoris insaniae est, si spiritum rationalem rebus putes quibuscumque corporalibus non magis inflari quam satiari. Quid namque de corporibus ad spiritus? Nec illa sane spiritualibus, nec isti e regione refici corporalibus queunt. BENEDIC, ANIMA MEA, DOMINO, QUI REPLET IN BONIS DESIDERIUM TUUM. Replet in bonis, excitat ad bonum, tenet in bono; praevenit, sustinet, implet. Ipse facit ut desideres, ipse est quod desideras.

Dixi supra: causa diligendi Deum, Deus est. Verum dixi, nam et efficiens, et finalis. Ipse dat occasionem, ipse creat affectionem, desiderium ipse consummat. Ipse fecit, vel potius factus est, ut amaretur; ipse speratur, amandus felicius, ne in vacuum sit amatus. Eius amor nostrum et praeparat, et remunerat. Praecedit benignior, rependitur iustior, exspectatur suavior. Dives est omnibus qui invocant eum, nec tamen habet quidquam seipso melius. Se dedit in meritum, se servat in praemium, se apponit in refectione animarum sanctarum, se in redemptione distrahit captivarum. Bonus es, Domine, animae quaerenti te. Quid ergo invenienti? Sed enim in hoc est mirum, quod nemo quaerere te valet, nisi qui prius invenerit. Vis igitur inveniri ut quaeraris, quaeri ut inveniaris. Potes quidem quaeri et inveniri, non tamen praeveniri. Nam etsi dicimus: MANE ORATIO MEA PRAEVENIET TE, non dubium tamen quod tepida sit omnis oratio, quam non praevenerit inspiratio. Dicendum iam unde inchoet amor noster, quoniam ubi consummetur dictum est.