Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

XIV

Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte aliquis aliter sentiat propter hoc quod scriptum est: IUSTIS NON EST LEX POSITA. Sed sciendum quod alia est lex promulgata a spiritu servitutis in timore, alia a spiritu libertatis data in suavitate. Nec sub illa esse coguntur filii, nec sine ista patiuntur. Vis audire quia iustis non est lex posita? NON ACCEPISTIS, ait, SPIRITUM SERVITUTIS ITERUM IN TIMORE. Vis audire quod tamen sine lege caritatis non sint? SED ACCEPISTIS, inquit, SPIRITUM ADOPTIONIS FILIORUM. Denique audi iustum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub lege, nec tamen sit sine lege. FACTUS SUM, inquit, HIS QUI SUB LEGE ERANT, QUASI SUB LEGE ESSEM, CUM IPSE NON ESSEM SUB LEGE; HIS QUI SINE LEGE ERANT, TAMQUAM SINE LEGE ESSEM, CUM SINE LEGE DEI NON ESSEM, SED IN LEGE ESSEM CHRISTI. Unde apte non dicitur: Iusti non habent legem, aut: Iusti sunt sine lege, sed: IUSTIS NON EST LEX POSITA, hoc est non tamquam invitis imposita, sed voluntariis eo liberaliter data, quo suaviter inspirata. Unde et pulchre Dominus: TOLLITE, ait, IUGUM MEUM SUPER VOS, ac si diceret: Non impono invitis, sed vos tollite, si vultis; alioquin non requiem, sed laborem invenietis animabus vestris.

Bona itaque lex caritas, et suavis, quae non solum leviter suaviterque portatur, sed etiam servorum et mercenariorum leges portabiles ac leves reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: NON VENI LEGEM SOLVERE, SED ADIMPLERE. Illam temperat, istam ordinat, utramque levigat. Numquam erit caritas sine timore, sed casto; numquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo caritas legem servi, cum infundit devotionem; implet et mercenarii, cum ordinat cupiditatem. Porro timori permixta devotio ipsum non annullat, sed castificat. Poena tantum tollitur, sine qua esse non potuit, dum fuit servilis; et timor manet in saeculum saeculi castus et filialis. Nam quod legitur: PERFECTA CARITAS FORAS MITTIT TIMOREM, poena intelligenda est, quae servili, ut diximus, numquam deest timori, illo scilicet genere locutionis, quo saepe causa ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superveniente caritate ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis vero meliora praeferuntur, nec bona nisi propter meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa corporis bona tantum propter animam, animae propter Deum, Deus autem propter seipsum.