Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Nemesianus
Eclogae

II

Formosam Donacen Idas puer et puer Alcon
ardebant rudibusque annis incensus uterque
in Donaces venerem furiosa mente ruebant.
Hanc, cum vicini flores in vallibus horti
carperet et molli gremium conpleret acantho,
invasere simul venerisque imbutus uterque
tum primum dulci carpebant gaudia furto.
Hinc amor et pueris iam non puerilia vota:
quis anni ter quinque, et mens et cura iuventae.
Sed postquam Donacen duri clausere parentes,
quod non tam tenui filo de voce sonaret
sollicitumque foret pinguis sonus, inproba cervix
suffususque rubor crebro venaeque tumentes,
tum vero ardentes flammati pectoris aestus
carminibus dulci parant relevare querella;
ambo aevo cantuque pares nec dispare forma,
ambo genas leves, intonsi crinibus ambo.
Atque haec sub platano maesti solacia casus
alternant, Idas calamis et versibus Alcon.
Quae colitis silvas, Dryades, quaeque antra, Napaeae,
et quae marmoreo pede, Naides, uda secatis
litora purpureosque alitis per gramina flores:
dicite, quo Donacen prato, qua forte sub umbra
inveniam, roseis stringentem lilia palmis?
Nam mihi iam trini perierunt ordine soles,
ex quo consueto Donacen exspecto sub antro.
Interea, tamquam nostri solamen amoris
hoc foret aut nostros posset medicare furores,
nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae
luciferis, nullo libarunt amne liquores;
siccaque fetarum lambentes ubera matrum
stant vituli et teneris mugitibus aera conplent.
Ipse ego nec iunco molli nec vimine lento
perfeci calathos cogendi lactis in usus.
Quid tibi, quae nosti, referam? Scis mille iuvencas
esse mihi, nosti numquam mea mulctra vacare.
Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti
oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
atque inter calamos errantia labra petisti.
Heu heu! Nulla meae tangit te cura salutis?
Pallidior buxo violaeque simillimus erro.
Omnes ecce cibos et nostri pocula Bacchi
horreo nec placido memini concedere somno.
Te sine, vae misero, mihi lilia fusca videntur
pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus,
nullos nec myrtus nec laurus spirat odores.
At si tu venias, et candida lilia fient
purpureaeque rosae, et dulce rubens hyacinthus;
tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores.
Nam dum Pallas amat turgentes unguine bacas,
dum Bacchus vites, Deo sata, poma Priapus,
pascua laeta Pales, Idas te diligit unam.
Haec Idas calamis. Tu, quae responderit Alcon
versu, Phoebe, refer: sunt curae carmina Phoebo.
O montana Pales, o pastoralis Apollo,
et nemorum Silvane potens, et nostra Dione,
quae iuga celsa tenes Erycis, cui cura iugales
concubitus hominum totis conectere saeclis:
quid merui? Cur me Donace formosa reliquit?
Munera namque dedi, noster quae non dedit Idas,
vocalem longos quae ducit aedona cantus;
quae licet interdum, contexto vimine clausa
cum parvae patuere fores, ceu libera ferri
norit et agrestes inter volitare volucres,
scit rursus remeare domum tectumque subire,
viminis et caveam totis praeponere silvis.
Praeterea tenerum leporem geminasque palumbes
nuper, quae potui, silvarum praemia misi.
Et post haec, Donace, nostros contemnis amores?
Forsitan indignum ducis, quod rusticus Alcon
te peream, qui mane boves in pascua duco.
Di pecorum pavere greges, formosus Apollo,
Pan doctus, Fauni vates et pulcher Adonis.
Quin etiam fontis speculo me mane notavi,
nondum purpureos Phoebus cum tolleret ortus
nec tremulum liquidis lumen splenderet in undis:
quod vidi, nulla tegimur lanugine malas;
pascimus et crinem; nostro formosior Ida
dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas,
purpureas laudando genas et lactea colla
atque hilares oculos et formam puberis aevi.
Nec sumus indocti calamis: cantamus avena,
qua divi cecinere prius, qua dulce locutus
Tityrus e silvis dominam pervenit in urbem.
Nos quoque te propter, Donace, cantabimur urbi,
si modo coniferas inter viburna cupressos
atque inter pinus corylum frondescere fas est .
Sic pueri Donacen toto sub sole canebant,
frigidus e silvis donec descendere suasit
Hesperus et stabulis pastos inducere tauros.