Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

VI

Superest ut septenarium quoque numerum plenum iure vocitandum ratio in medio constituta persuadeat. ac primum hoc transire sine admiratione non possumus, quod duo numeri qui in se multiplicati vitale spatium viri fortis includerent ex pari et impari constiterunt. hoc enim vere perfectum est quod ex horum numerorum permixtione generatur. nam impar numerus mas et par femina vocatur, item arithmetici imparem patris et parem matris appellatione venerantur. hinc et Timaeus Platonis fabricatorem mundanae animae deum partes eius ex pari et impari, id est duplari et triplari numero, intertexuisse memoravit; ita ut a duplari usque ad octo, a triplari usque ad viginti septem staret alternatio mutuandi. hi enim primi cybi utrimque nascuntur; si quidem a paribus bis bina, quae sunt quattuor, superficiem faciunt; bis bina bis, quae sunt octo, corpus solidum fingunt; a dispari vero ter terna, quae sunt novem, superficiem reddunt, et ter terna ter, id est ter novena quae sunt viginti septem, primum aeque cybum alterius partis efficiunt. unde intellegi datur hos duos numeros, octo dico et septem, qui ad multiplicationem annorum perfecti in re publica viri convenerunt, solos idoneos ad efficiendam mundi animam iudicatos qua nihil post auctorem potest esse perfectius. hoc quoque notandum est, quod superius adserentes communem numerorum omnium dignitatem, antiquiores eos superficie et lineis eius omnibusque corporibus ostendimus, procedens autem tractatus invenit numeros et ante animam mundi fuisse, quibus illam contextam augustissima Timaei ratio naturae ipsius conscia testis expressit. hinc est quod pronuntiare non dubitavere sapientes animam esse numerum se moventem. nunc videamus cur septenarius numerus suo seorsum merito plenus habeatur. cuius ut expressius plenitudo noscatur, primum merita partium de quibus constat, tum demum quid ipse possit investigemus. constat septenarius numerus vel ex uno et sex, vel ex duobus et quinque, vel ex tribus et quattuor. singularum compagum membra tractemus, ex quibus fatebimur nullum alium numerum tam varia esse maiestate fecundum. ex uno et sex compago prima componitur. unum autem quod μονά id est unitas dicitur et mas idem et femina est, par idem atque impar, ipse non numerus sed fons et origo numerorum. haec monas initium finisque omnium, neque ipsa principii aut finis sciens, ad summum refertur deum eiusque intellectum a sequentium numero rerum et potestatum sequestrat, nec in inferiore post deum gradu frustra eam desideraveris. haec illa est mens ex summo enata deo, quae vices temporum nesciens in uno semper quod adest consistit aevo, cumque utpote una non sit ipsa numerabilis, innumeras tamen generum species et de se creat et intra se continet. inde quoque aciem paululum cogitationis inclinans hanc monada reperies ad animam referri. anima enim aliena a silvestris contagione materiae, tantum se auctori suo ac sibi debens, simplicem sortita naturam, cum se animandae immensitati universitatis infundat, nullum init tamen cum sua unitate divortium. vides ut haec monas orta a prima rerum causa usque ad animam ubique integra et semper individua continuationem potestatis obtineat. haec de monade castigatius quam se copia suggerebat. nec te remordeat quod cum omni numero praeesse videatur, in coniunctione praecipue septenarii praedicetur: nulli enim aptius iungitur monas incorrupta quam virgini. huic autem numero id est septenario adeo opinio virginitatis inolevit ut Pallas quoque vocitetur. nam virgo creditur, quia nullum ex se parit numerum duplicatus qui intra denarium coartetur, quem primum limitem constat esse numerorum: Pallas ideo quia ex solius monadis fetu et multiplicatione processit, sicut Minerva sola ex uno parente nata perhibetur. senarius vero qui cum uno coniunctus septenarium facit, variae ac multiplicis religionis et potentiae est. primum quod solus ex omnibus numeris qui intra decem sunt de suis partibus constat. habet enim medietatem et tertiam partem et sextam partem, et est medietas tria, tertia pars duo, sexta pars unum, quae omnia simul sex faciunt. habet et alia suae venerationis indicia, sed ne longior faciat sermo fastidium, unum ex omnibus eius officium persequemur, quod ideo praetulimus quia hoc commemorato non senarii tantum sed et septenarii pariter dignitas adstruetur. humano partui frequentiorem usum novem mensium certo numerorum modulamine natura constituit, sed ratio sub adsciti senarii numeri multiplicatione procedens etiam septem menses compulit usurpari. quam breviter absoluteque dicemus. duos esse primos omnium numerorum cybos, id est a pari octo, ab impari viginti septem, et esse imparem marem, parem feminam superius expressimus. horum uterque, si per senarium numerum multiplicetur, efficiunt dierum numerum qui septem mensibus explicantur. coeant enim numeri, mas ille qui memoratur et femina, octo scilicet et viginti septem, pariunt ex se quinque et triginta: haec sexies multiplicata creant decem et ducentos, qui numerus dierum mensem septimum claudit. ita est ergo natura fecundus hic numerus, ut primam humani partus perfectionem quasi arbiter quidam maturitatis absolvat. discretio vero sexus futuri, sicut Hippocrates refert, sic in utero dinoscitur: aut enim septuagesimo aut nonagesimo die conceptus movetur. dies ergo motus quicumque fuerit de duobus ter multiplicatus aut septimum aut nonum explicat mensem. haec de prima septenarii copulatione libata sint. secunda de duobus et quinque est. ex his dyas quia post monada prima est, primus est numerus. haec ab illa omnipotentia solitaria in corporis intellegibilis lineam prima defluxit, ideo et ad vagas stellarum et luminum sphaeras refertur quia hae quoque ab illa quae ἀπλανή dicitur in numerum scissae et in varii motus contrarietatem retortae sunt. hic ergo numerus cum quinario aptissime iungitur, cum hic ad errantes ut diximus, ad caeli zonas ille referatur, sed ille ratione scissionis, hic numero. illa vero quinario numero proprietas excepta potentiae ultra ceteras eminentis evenit quod solus omnia quaeque sunt quaeque videntur esse complexus est. esse autem dicimus intellegibilia, videri esse corporalia omnia seu divinum corpus habeant seu caducum. hic ergo numerus simul omnia et supera et subiecta designat. aut enim deus summus est aut mens ex eo nata in qua rerum species continentur, aut mundi anima quae animarum omnium fons est, aut caelestia sunt usque ad nos, aut terrena natura est, et sic quinarius rerum omnium numerus impletur. de secunda septenarii numeri coniunctione dicta haec pro affectatae brevitatis necessitate sufficiant, tertia est de tribus et quattuor, quae quantum valeat revolvamus. geometrici corporis ab impari prima planities in tribus lineis constat, his enim trigonalis forma concluditur, a pari vero prima in quattuor invenitur. item scimus secundum Platonem, id est secundum ipsius veritatis arcanum, illa forti inter se vinculo conligari, quibus interiecta medietas praestat vinculi firmitatem. cum vero medietas ipsa geminatur, ea quae extima sunt non tenaciter tantum, sed etiam insolubiliter vinciuntur. primo ergo ternario contigit numero, ut inter duo summa medium quo vinciretur acciperet, quaternarius vero duas medietates primus omnium nactus est. quas ab hoc numero deus mundanae molis artifex conditorque mutuatus, insolubili inter se vinculo elementa devinxit, sicut in Timaeo Platonis adsertum est, non aliter tam controversa sibi ac repugnantia et naturae communionem abnuentia permisceri terram dico et ignem potuisse et per tam iugabilem conpetentiam foederari, nisi duobus mediis aeris et aquae nexibus vincirentur. ita enim elementa inter se diversissima opifex tamen deus ordinis opportunitate conexuit, ut facile iungerentur. nam cum binae essent in singulis qualitates, talem uni cuique de duabus alteram dedit, ut in eo cui adhaereret cognatam sibi et similem reperiret. terra est sicca et frigida, aqua vero frigida et umecta est: haec duo elementa, licet sibi per siccum umectumque contraria sint, per frigidum tamen commune iunguntur. aer umectus et calidus est, et cum aquae frigidae contrarius sit calore, conciliatione tamen socii copulatur umoris. super hunc ignis cum sit calidus et siccus, umorem quidem aeris respuit siccitate, sed conectitur per societatem caloris. et ita fit ut singula quaeque elementorum duo sibi hinc inde vicina singulis qualitatibus velut quibusdam amplectantur ulnis, aqua terram frigore, aerem sibi nectit umore; aer aquae umecto simili et igni calore sociatur; ignis aeri miscetur ut calido, terrae iungitur siccitate; terra ignem sicco patitur, aquam frigore non respuit. haec tamen varietas vinculorum, si elementa duo forent, nihil inter ipsa firmitatis habuisset; si tria, minus quidem valido aliquo tamen nexu vincienda nodaret, inter quattuor vero insolubilis conligatio est cum duae summitates duabus interiectionibus vinciuntur, quod erit manifestius si in medio posuerimus ipsam continentiam sensus de Timaeo Platonis excerptam. divini decoris, inquit, ratio postulabat talem fieri mundum qui et visum pateretur et tactum. constabat autem neque videri aliquid posse sine ignis beneficio neque tangi sine solido et solidum nihil esse sine terra. unde omne mundi corpus de igne et terra instituere fabricator incipiens vidit duo convenire sine medio colligante non posse, et hoc esse optimum vinculum quod et se pariter et a se liganda devinciat: unam vero interiectionem tunc solum posse sufficere cum superficies sine altitudine vincienda est, at ubi artanda vinculis est alta dimensio, nodum nisi gemina interiectione non necti. inde aerem et aquam inter ignem terramque contexuit et ita per omnia una et sibi conveniens iugabilis competentia cucurrit, elementorum diversitatem ipsa differentiarum aequalitate consocians. nam quantum interest inter aquam et aerem causa densitatis et ponderis, tantundem inter aerem et ignem est; et rursus quod interest inter aerem et aquam causa levitatis et raritatis, hoc interest inter aquam et terram; item quod interest inter terram et aquam causa densitatis et ponderis, hoc interest inter aquam et aerem; et quod inter aquam et aerem, hoc inter aerem et ignem; et contra quod interest inter ignem et aerem tenuitatis levitatisque causa, hoc inter aerem et aquam est; et quod est inter aerem et aquam, hoc inter aquam intellegitur et terram. nec solum sibi vicina et cohaerentia comparantur sed eadem alternis saltibus custoditur aequalitas; nam quod est terra ad aerem, hoc est aqua ad ignem, et quotiens verteris, eandem reperies iugabilem competentiam: ita ex ipso quo inter se sunt aequabiliter diversa sociantur. haec eo dicta sint ut aperta ratione constaret neque planitiem sine tribus neque soliditatem sine quattuor posse vinciri. ergo septenarius numerus geminam vim obtinet vinciendi, quia ambae partes eius vincula prima sortitae sunt, ternarius cum una medietate, quaternarius cum duabus. hinc in alio loco eiusdem somnii Cicero de septenario dicit, qui numerus rerum omnium fere nodus est. item omnia corpora aut mathematica sunt alumna geometriae aut talia quae visum tactumve patiantur. horum priora tribus incrementorum gradibus constant. aut enim linea eicitur ex puncto, aut ex linea superficies, aut ex planitie soliditas. altera vero corpora quattuor elementorum conlato tenore in robur substantiae corpulentae concordi concretione coalescunt. nec non omnium corporum tres sunt dimensiones, longitudo latitudo profunditas. termini adnumerato effectu ultimo quattuor, punctum linea superficies et ipsa soliditas. item cum quattuor sint elementa ex quibus constant corpora: terra aqua aer et ignis, tribus sine dubio interstitiis separantur. quorum unum est a terra usque ad aquam, ab aqua usque ad aerem sequens, tertium ab aere usque ad ignem. et a terra quidem usque ad aquam spatium Necessitas a physicis dicitur quia vincire et solidare creditur quod est in corporibus lutulentum, unde Homericus censor cum Graecis imprecaretur, vos omnes, inquit, in terram et aquam resolvamini, in id dicens quod est in natura humana turbidum, quo facta est homini prima concretio. illud vero quod est inter aquam et aerem Harmonia dicitur, id est apta et consonans convenientia, quia hoc spatium est quod superioribus inferiora conciliat et facit dissona convenire. inter aerem vero et ignem Oboedientia dicitur quia, sicut lutulenta et gravia superioribus necessitate iunguntur, ita superiora lutulentis oboedientia copulantur, harmonia media coniunctionem utrisque praestante. ex quattuor igitur elementis et tribus eorum interstitiis absolutionem corporum constare manifestum est. ergo hi duo numeri, tria dico et quattuor, tam multiplici inter se cognationis necessitate sociati, efficiendis utrisque corporibus consensu ministri foederis obsequuntur. nec solum explicandis corporibus hi duo numeri conlativum praestant favorem, sed quaternarium quidem Pythagorei, quem τετρακτύν vocant, adeo quasi ad perfectionem animae pertinentem inter arcana venerantur, ut ex eo et iuris iurandi religionem sibi fecerint: οὐ μὰὰ ὰτν ἁμμετέρᾳᾳ ψυχᾷ παραδόντα τετρακτύν. per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum. ternarius vero adsignat animam tribus suis partibus absolutam, quarum prima est ratio quam λογιστικόν appellant, secunda animositas quam θυμικόν vocant, tertia cupiditas quae ἐπιθυμητικόν nuncupatur. item nullus sapientum animam ex symphoniis quoque musicis constitisse dubitavit. inter has non parvae potentiae est quae dicitur διὰ πασῶον. haec constat ex duabus id est δδιὰ τεσσάρων et διὰ πέντε, fit autem διὰ πέντε ex hemiolio et fit δδιὰ τεσσάρων ex epitrito, et est primus hemiolius tria et primus epitritus quattuor. quod quale sit suo loco planius exsequemur. ergo ex his duobus numeris constat δδιὰ τεσσάρων et διὰ πέντε. ex quibus διὰ πασῶν symphonia generatur, unde Vergilius nullius disciplinae expers plene et per omnia beatos exprimere volens ait, o terque quaterque beati.

haec de partibus septenarii numeri sectantes compendia diximus. de ipso quoque pauca dicemus. hic numerus ἑπτάς nunc vocatur, antiquato usu primae litterae, apud veteres enim σπτάς vocitabatur, quod Graeco nomine testabatur venerationem debitam numero. nam primo omnium hoc numero anima mundana generata est, sicut Timaeus Platonis edocuit. monade enim in vertice locata, terni numeri ab eadem ex utraque parte fluxerunt, ab hac pares, ab illa impares; id est post monadem a parte altera duo, inde quattuor, deinde octo, ab altera vero parte tria, deinde novem, et inde viginti septem, et ex his numeris facta contextio generationem animae imperio creatoris effecit. non parva ergo hinc potentia numeri huius ostenditur quia mundanae animae origo septem finibus continetur, septem quoque vagantium sphaerarum ordinem illi stelliferae et omnes continenti subiecit artifex fabricatoris providentia, quae et superioris rapidis motibus obviarent et inferiora omnia gubernarent. lunam quoque quasi ex illis septimam numerus septenarius movet cursumque eius ipse dispensat. quod cum multis modis probetur ab hoc incipiat ostendi. luna octo et viginti prope diebus totius zodiaci ambitum conficit. nam etsi per triginta dies ad solem a quo profecta est remeat, solos tamen fere viginti octo in tota zodiaci circumitione consumit, reliquis solem qui de loco in quo eum reliquit accesserat comprehendit. sol enim unum de duodecim signis integro mense metitur. ponamus ergo, sole in prima parte Arietis constituto, ab ipsius ut ita dicam orbe emersisse lunam, quod eam nasci vocamus: haec post viginti septem dies et horas fere octo ad primam partem Arietis redit. sed illic non invenit solem; interea enim et ipse progressionis suae lege ulterius accessit et ideo ipsa necdum putatur eo unde profecta fuerat revertisse, quia oculi nostri tunc non a prima parte Arietis, sed a sole eam senserant processisse: hunc ergo diebus reliquis, id est duobus plus minusve, consequitur; et tunc orbi eius denuo succedens ac denuo inde procedens rursus dicitur nasci. inde fere numquam in eodem signo bis continuo nascitur nisi in Geminis, ubi hoc non numquam evenit, quia dies in eo sol duos supra triginta altitudine signi morante consumit; rarissimo in aliis si circa primam signi partem a sole procedat. huius ergo viginti octo dierum numeri septenarius origo est. nam si ab uno usque ad septem quantum singuli numeri exprimunt tantum antecedentibus addendo procedas, invenies viginti octo nata de septem. hunc etiam numerum, qui in quater septenos aequa sorte digeritur, ad totam zodiaci latitudinem emetiendam remetiendamque consumit. nam septem diebus ab extremitate septemtrionalis orae oblique per latum meando ad medietatem latitudinis pervenit, qui locus appellatur eclipticus, septem sequentibus a medio ad imum australe delabitur, septem aliis rursus ad medium obliquata conscendit, ultimis septem septentrionali redditur summitati. ita isdem quater septenis diebus omnem zodiaci et longitudinem et latitudinem circum perque discurrit. similibus quoque dispensationibus hebdomadum luminis sui vices sempiterna lege variando disponit. primis enim septem usque ad medietatem velut divisi orbis excrescit, et διχότομο tunc vocatur; secundis orbem totum renascentes ignes colligendo iam complet, et plena tunc dicitur; tertiis διχότομο rursus efficitur cum ad medietatem decrescendo contrahitur; quartis ultima luminis sui diminutione tenuatur. septem quoque permutationibus, quas φάσεις vocant,toto mense distinguitur: cum nascitur, cum fit διχότομο, et cum fit ἀμφίκυρτ, cum plena, et rursus ἀμφίκυρτ, ac denuo διχότομος, et cum ad nos luminis universitate privatur. ἀμφίκυρτ est autem cum supra diametrum dichotomi antequam orbis conclusione cingatur vel de orbe iam minuens inter medietatem ac plenitudinem insuper mediam luminis curvat eminentiam. sol quoque ipse de quo vitam omnia mutuantur septimo signo vices suas variat. nam a solstitio hiemali ad aestivum solstitium septimo pervenit signo, et a tropico verno usque ad auctumnale tropicum septimi signi peragratione perducitur. tres quoque conversiones lucis aetheriae per hunc numerum constant. est autem prima maxima, secunda media, minima est tertia. et maxima est anni secundum solem, media mensis secundum lunam, minima diei secundum ortum et occasum. est vero una quaeque conversio quadripartita, et ita constat septenarius numerus, id est ex tribus generibus conversionum et ex quattuor modis quibus una quaeque convertitur. hi sunt autem quattuor modi: fit enim prima umida, deinde calida, inde sicca et ad ultimum frigida. et maxima conversio, id est anni, umida est verno tempore, calida aestivo, sicca autumno, frigida per hiemem. media autem conversio mensis per lunam ita fit ut prima sit hebdomas umida, quia nascens luna umorem adsolet concitare; secunda calida, adolescente in eadem luce de solis aspectu; tertia sicca quasi plus ab ortu remota; quarta frigida deficiente iam lumine. tertia vero conversio, quae est diei secundum ortum et occasum, ita disponitur quod umida sit usque ad primam de quattuor partibus partem diei, calida usque ad secundam, sicca usque ad tertiam, quarta iam frigida. oceanus quoque in incremento suo hunc numerum tenet. nam primo nascentis lunae die fit copiosior solito, minuitur paulisper secundo, minoremque eum videt tertius quam secundus et ita decrescendo ad diem septimum pervenit. rursus octavus dies manet septimo par et nonus fit similis sexto, decimus quinto et undecimus fit quarto par tertioque duodecimus, et tertius decimus similis fit secundo, quartus decimus primo. tertia vero hebdomas eadem facit quae prima, quarta eadem quae secunda. hic denique est numerus qui hominem concipi, formari, edi, vivere, ali ac per omnes aetatum gradus tradi senectae atque omnino constare facit. nam ut illud taceamus quod uterum nulla vi seminis occupatum hoc dierum numero natura constituit velut decreto exonerandae mulieris vectigali mense redeunte purgari, hoc tamen praetereundum non est quia semen quod post iactum sui intra horas septem non fuerit in effusionem relapsum haesisse in vitam pronuntiatur. verum semine semel intra formandi hominis monetam locato hoc primum artifex natura molitur ut die septimo folliculum genuinum circumdet umori ex membrana tam tenui qualis in ovo ab exteriore testa clauditur et intra se claudit liquorem. hoc cum a physicis deprehensum sit, Hippocrates quoque ipse qui tam fallere quam falli nescit experimenti certus adseruit, referens in libro qui De natura pueri inscribitur tale seminis receptaculum de utero eius eiectum quam septimo post conceptum die intellexerat. mulierem enim semine non effuso ne gravida maneret orantem imperaverat saltibus concitari aitque septimo die saltum septimum eiciendo cum tali folliculo qualem supra rettulimus suffecisse conceptui. haec Hippocrates. Straton Peripateticus et Diocles Carystius per septenos dies concepti corporis fabricam hac observatione dispensant, ut hebdomade secunda credant guttas sanguinis in superficie folliculi de quo diximus apparere, tertia demergi eas introrsum ad ipsum conceptionis umorem, quarta umorem ipsum coagulari, ut quiddam velut inter carnem ac sanguinem liquida adhuc soliditate conveniat, quinta vero interdum fingi in ipsa substantia umoris humanam figuram, magnitudine quidem apis, sed ut in illa brevitate membra omnia et designata totius corporis liniamenta consistant. ideo autem adiecimus interdum quia constat quotiens quinta hebdomade fingitur designatio ista membrorum, mense septimo maturari partum. cum autem nono mense absolutio futura est, si quidem femina fabricatur, sexta hebdomade membra iam dividi: si masculus, septima. post partum vero utrum victurum sit quod effusum est, an in utero sic praemortuum ut tantum modo spirans nascatur, septima hora discernit. ultra hunc enim horarum numerum, quae praemortua nascuntur aeris halitum ferre non possunt: quem quisquis ultra septem horas sustinuerit, intellegitur ad vitam creatus, nisi alter forte, qualis perfectum potest, casus eripiat. item post dies septem iactat reliquias umbilici, et post bis septem incipit ad lumen visus eius moveri et post septies septem libere iam et pupulas et totam faciem vertit ad motus singulos videndorum. post septem vero menses dentes incipiunt mandibulis emergere, et post bis septem sedet sine casus timore: post ter septem sonus eius in verba prorumpit, et post quater septem non solum stat firmiter sed et incedit: post quinquies septem incipit lac nutricis horrescere, nisi forte ad patientiam longioris usus continuata consuetudine protrahatur. post annos septem dentes qui primi emerserant aliis aptioribus ad cibum solidum nascentibus cedunt, eodemque anno, id est septimo, plene absolvitur integritas loquendi: unde et septem vocales litterae a natura dicuntur inventae, licet Latinitas easdem modo longas modo breves pronuntiando quinque pro septem tenere maluerit, apud quos tamen, si sonos vocalium, non apices numeraveris, similiter septem sunt. post annos autem bis septem ipsa aetatis necessitate pubescit. tunc enim moveri incipit vis generationis in masculis et purgatio feminarum. ideo et tutela puerili quasi virile iam robur absolvitur: de qua tamen feminae propter votorum festinationem maturius biennio legibus liberantur. post ter septenos annos genas flore vestit iuventa, idemque annus finem in longum crescendi facit: et quarta annorum hebdomas impleta in latum quoque crescere ultra iam prohibet. quinta omne virium, quantae inesse uni cuique possunt, complet augmentum, nulloque modo iam potest quisquam se fortior fieri. inter pugiles denique haec consuetudo servatur, ut quos iam coronavere victoriae nihil de se amplius in incremento virium sperent, qui vero expertes huius gloriae usque illo manserunt, a professione discedant. sexies vero septeni anni servant vires ante collectas, nec diminutionem nisi ex accidenti evenire patiuntur. sed a sexta usque ad septimam septimanam fit quidem diminutio sed occulta et quae detrimentum suum aperta defectione non prodat. ideo non nullarum rerum publicarum hic mos est, ut post sextam ad militiam nemo cogatur, in pluribus datur remissio iusta post septimam. notandum vero quod, cum numerus septem se multiplicat, facit aetatem quae proprie perfecta et habetur et dicitur, adeo ut illius aetatis homo utpote qui perfectionem et attigerit iam et necdum praeterierit et consilio aptus sit nec ab exercitio virium alienus habeatur. cum vero decas, qui et ipse perfectissimus numerus est, perfecto numero id est ἑπτάδι iungitur ut aut decies septeni aut septies deni computentur anni, haec a physicis creditur meta vivendi, et hoc vitae humanae perfectum spatium terminatur. quod siquis excesserit, ab omni officio vacuus, soli exercitio sapientiae vacat, et omnem usum sui in suadendo habet, aliorum munerum vacatione reverendus: a septima enim usque ad decimam septimanam pro captu virium quae adhuc singulis perseverant variantur officia. idem numerus totius corporis membra disponit. septem sunt enim intra hominem quae a Graecis nigra membra vocitantur: lingua, cor, pulmo, iecur, lien, renes duo; et septem alia cum venis ac meatibus quae adiacent singulis ad cibum et spiritum accipiendum reddendumque sunt deputata: guttur, stomachus, alvus, vesica et intestina principalia tria: quorum unum dissiptum vocatur, quod ventrem et cetera intestina secernit: alterum medium, quod Graeci μμεσέντερον dicunt: tertium, quod veteres hiram vocarunt habeturque praecipuum intestinorum omnium, et cibi retrimenta deducit. de spiritu autem et cibo, quibus accipiendis, ut relatum est, atque reddendis membra quae diximus cum meatibus sibi adiacentibus obsequuntur, hoc observatum est, quod sine haustu spiritus ultra horas septem, sine cibi ultra totidem dies vita non durat. septem sunt quoque gradus in corpore qui dimensionem altitudinis ab imo in superficiem complent, medulla, os, nervus, vena, arteria, caro, cutis. haec de interioribus. in aperto quoque septem sunt corporis partes, caput, pectus, manus pedesque et pudendum. item quae dividuntur non nisi septem compagibus iuncta sunt: ut in manibus est umerus, brachium, cubitus, vola et digitorum nodi terni; in pedibus vero femur, genu, tibia, pes ipse, sub quo vola est, et digitorum similiter nodi terni. et quia sensus eorumque ministeria natura in capite velut in arce constituit, septem foraminibus sensuum celebrantur officia, id est oris ac deinde oculorum, narium et aurium binis; unde non immerito hic numerus, totius fabricae dispensator et dominus, aegris quoque corporibus periculum sanitatemve denuntiat. immo ideo et septem motibus omne corpus agitatur: aut enim accessio est aut recessio, aut in laevam dextramve deflexio, aut sursum quis seu deorsum movetur, aut in orbem rotatur. tot virtutibus insignitus septenarius, quas vel de partibus suis mutuatur vel totus exercet, iure plenus et habetur et dicitur. et absoluta, ut arbitror, ratione iam constitit cur diversis ex causis octo et septem pleni vocentur. sensus autem hic est: cum aetas tua quinquagesimum et sextum annum compleverit, quae summa tibi fatalis erit, spes quidem salutis publicae te videbit, et pro remediis communis bonorum omnium status virtutibus tuis dictatura debebitur, sed si evaseris insidias propinquorum. nam per septenos octies solis anfractus reditusque quinquaginta et sex significat annos, anfractum solis et reditum annum vocans: anfractum propter zodiaci ambitum, reditum quia eadem signa per annos singulos certa lege metitur.