Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XVI. De precedente tribulatione

Precedet autem tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo et tempestates. Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentis pre confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus pre timore et expectatione que supervenient universo orbi. Surgent pseudochristi et pseudoprophete et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

Tunc revelabitur homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur aut quod colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Mittetur autem Helias propheta priusquam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet corda patrum in filios et cor filiorum ad patres eorum. Cum quo veniet et Enoch, et prophetabunt diebus mille ducentis et sexaginta amicti saccis. Et cum finierint testimonium suum, bestia que ascendet de abysso faciet adversus illos bellum, et vincet illos et occidet. Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magne, ubi Dominus illorum crucifixus est. Et post tres dies et dimidium spiritus vite intrabit in eos.