Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

II. De vilitate materie de qua formatus est homo

Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terre, que ceteris est indignior elementis. Planetas et stellas fecit ex igne, flatus et ventos fecit ex aere, pisces et volucres fecit ex aqua: homines et iumenta fecit de terra. Considerans igitur aquatiqua homo se vilem inveniet, considerans aeria se viliorem agnoscet, considerans ignea se vilissimum reputabit, nec valebit se parificare celestibus, nec audebit se preferre terrenis, quia parem se iumentis inveniet et similem recognoscet.

Unus est enim hominum et iumentorum interitus et equa utriusque conditio, et nichil habet homo iumento amplius. De terra orta sunt et in terram pariter revertuntur. Verba sunt ista non cuiuslibet hominis, sed sapientissimi Salomonis. Quid est igitur homo nisi lutum et cinis? Hinc enim homo dicit ad Deum: Memento, queso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. Hinc et Deus dicit ad hominem: Cinis es, et in cinerem reverteris. Comparatus sum, ait, luto et assimilatus sum faville et cineri. Lutum efficitur ex aqua et pulvere, utroque manente; cinis autem fit ex igne et ligno, utroque deficiente. Expressum misterium, sed alias exprimendum. Quid ergo lutum superbis? De quo pulvis extolleris? Unde cinis gloriaris?

Verum illud forsitan respondebis, quod Adam ipse fuit de limo terre formatus, tu autem ex humano semine procreatus. At ille fuit formatus de terra, sed virgine; tu vero procreatus de semine, sed immundo. Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine?. Quid est homo ut immaculatus sit et iustus appareat natus de muliere?. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. Non in una tantum iniquitate, non in uno tantum delicto, sed in multis iniquitatibus et in multis delictis: in delictis et iniquitatibus propriis, in delictis et iniquitatibus alienis.