Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIII

Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut hoc se uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis peruersitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diuersitate uitanda sunt; ut pactum inter se ciuitatis aut gentis consuetudine uel lege firmatum nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. turpis enim omnis pars uniuerso suo non congruens.

Cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis quanto magis deus regnator uniuersae creaturae, cui ad ea quae iusserit sine dubitatione seruiendum est! sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.

Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, siue per contumeliam siue per iniuriam, et utrumque uel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, uel adipiscendi alicuius extra conmodi, sicut latro uiatori, uel euitandi mali, sicut ei qui timetur, uel inuidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo prosperatus ei, quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, uel sola uoluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine, aut una aut duabus earum, aut simul omnibus, et uiuitur male aduersus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae aduersus te facinora, cui noceri non potest? sed hoc uindicas, quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, inpie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi: siue corrumpendo ac peruertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti; uel inmoderate utendo concessis rebus uel in non concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam; aut rei tenentur, animo et uerbis saeuientes aduersus te et aduersus stimulum calcitrantes; aut cum diruptis limitibus humanae societatis, laetantur, audaces priuatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectauerit aut offenderit.

Et ea fiunt, cum tu derelinqueris, fons uitae, qui es unus et uerus creator et rector uniuersitatis, et priuata superbia diligitur in parte unum falsum. itaque pietate humili reditur in te; et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus conpeditorum, et soluis a uinculis, quae nobis fecimus, si iam non erigamus aduersus te cornua falsae libertatis, auaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.