Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXI

Itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui, et prae ceteris apostolum Paulum. et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi, et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius: et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inueni, quidquid illac uerum legeram, hac cum conmendatione gratiae tuae dici: ut qui uidet non sic glorietur, quasi non acceperit non solum quod uidet, sed etiam ut uideat quid enim habet quod non accepit? et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut uideat, sed etiam sanetur ut teneat; et qui de longinquo uidere non potest, uiam tamen ambulet, qua ueniat et uideat et teneat: quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam iustus es, domine; nos autem peccauimus, inique fecimus, inpie gessimus, et grauata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit uoluntati nostrae similitudinem uoluntatis suae, qua in ueritate tua non stetit. quid faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio uiarum tuarum; in quo princeps huius mundi non inuenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et euacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent illae paginae uultum pietatis illius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. nemo ibi, cantat: Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non mouebor amplius. nemo ibi audit uocantem: Venite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. et aliud est de siluestri cacumine uidere patriam pacis, et iter ad eam non inuenire, et frustra conari per inuia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitiuis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud tenere uiam illuc ducentem, cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; uitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inuiscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraueram opera tua et expaueram.