Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 254

[1] COSMOS dicunt Greci et vertitur in latinam formam et dicitur hic cosmus, idest mundus; [2] unde cosmicus -a -um idest mundanus, et hic cosmarius, dominus mundi qui et cosmarcha dicitur, a cosmos et archos quod est princeps, unde hec cosmarchia -e, eius potestas. [3] Item componitur cum graphos, quod est scribere, et dicitur hic cosmographus, qui mundum describit, unde cosmographia -e, mundi descriptio, et cosmographo -as, idest mundum describere. [4] Item componitur cum megalon, quod est longum vel magnum, et cum micron, quod est breve, et inde hic megacosmus, idest maior mundus, scilicet in quo vivimus, et hic microcosmus, idest minor mundus, scilicet homo, qui dicitur minor mundus: minor quia non constat ex quattuor elementis integraliter sicut maior mundus, mundus propter expressam similitudinem quam habet cum maiori mundo, sicut in philosophis aperte ostendere solemus. [5] Et nota quod cosmus dicitur ornamentum pontificis.