Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga quinta

1. cur non mopse boni q. c. a. inducuntur amici pastores canere ad delectationem: unde et laudant se et sibi invicem cedunt. 'boni' autem docti. et figurate ait boni ambo, tu calamos inflare leves, ego dicere versus'.

2. Tu calamos inflare leves ego dicere versus aut 'calamos leves', aut 'leves versus', id est subtiles; sed melius est 'calamos leves'. 'boni dicere' autem graecum est ἱκανός λὲγειν 'dicere' sane pro 'canere', ut Dianam tenerae dicite virgines: ponitur et pro 'nominare', ut Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

3. hic corylis mixtas i. c. v. ordo est 'cur non Mopse hic consedimuus inter ulmos mixtas corylis', scilicet ut canamus. sane 'inter' praepositio quia postposita est, mutavit accentum, sicut 'circum'.

4. tu maior id est vel natu vel merito.

5. sive sub incertas z. m. v. dicit quidem verecunde se illi obtemperare debere, ostendit tamen quid sibi placeat: nam ex ipsa laude antri et ex arborum vituperatione, quarum incertas umbras dicit, ostendit suam sententiam esse meliorem. incertae autem umbrae sunt et ex solis circuitu et ex mobilitate ventorum; quod ipse etiam dicit 'zephyris motantibus umbras.' sane 'succedimus' et dativo et accusativo casibus, secutus tam veterem quam nostram consuetudinem suo more iungit 'sive umbras succedimus sive antro', cum alibi secutus tantum antiquos dativo tantum succedere iunxerit: ac nostris succede penatibus et successitque gemens stabulis. Sallustius tamen 'succedere' accusativo iunxit, sed ubi 'prope' significat: cum murum hostium successisset, poenas dederat, hoc est cum prope murum accessisset. 'succedere' autem idem significat quod et 'subire', id est penitus intrare.

7. labrusca vitis agrestis, quae quia in terrae marginibus nascitur, labrusca dicta est a labris et extremitatibus terrae; vel quod sapore acerbo labra laedat.

8. montibus in n. ac si diceret, in hoc territorio. et tibi certat usurpatum est; nam hodie 'certo tecum' dicimus.

9. quid si idem certe ph. s. c. offensus comparatione inferioris hoc dixit, licet non amare Menalcas dixerit 'solus tibi certat Amyntas': quod tamen quia hic aspere accepit, ille paulo post curat, dicens 16 lenta salix quantum pallenti cedit olivae.

10. Phyllidis ignes Phyllis, Sithonis filia, regina Thracum fuit. haec Demophoontem, Thesei filium, regem Atheniensium, redeuntem de Troiano proelio, dilexit et in coniugium suum rogavit. ille ait, ante se ordinaturum rem suam et sic ad eius nuptias reversurum. profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impatientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis. postea, reverses Demophoon, cognita re, eius amplexus est truncum, qui velut sponsi sentiret adventum, folia emisit: unde etiam φὺλλα sunt dicta a Phyllide, quae antea πὲταλα dicebantur. sic Ovidius in metamorphoseon libris.

11. Alconis laudes hic Cretensis sagittarius fuit, comes Herculis, ita peritus, ut ictus eius non falleretur: namque positos supra capita hominum anulos traiciebat; capillos spiculis sagittarum rumpebat ; sagittas sine ferro, positis ex adverso gladiorum lancearumve mucronibus, findebat. cuius cum filium draco invasisset, tanta arte direxit sagittam, ut ea currens in serpentis deficeret vulnere nec transiret in filium. merito ergo 'laudes', quia talia fecerat. iurgia Codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter Laconas et Atbenienses cum respondisset oraculum, illos posse vincere, quorum dux perisset, et hostes scientes a Codro abstinerent, habitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo: nam Athenienses eo proelio vicerunt.

13. cortice fagi ubi enim debuit magis rusticus scribere?

14. modulans alterna secundum rhythmum componens. alterna' autem varia, propter musicam, cuius sonus varius invenitur ex pedum dissimilitudine. significat autem cantaturum se epicedion et epitaphion: nam epicedion est, quod dicitur cadavere nondum sepulto, ut 20 extinctum nymphae crudeli funere Daphnin; epitaphion autem post completam sepulturam dicitur, ut 43 Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus.

16. lenta salix q. p. c. o. rusticis utitur comparationibus. salix autem vilissimia est arbor olivae comparatione.

17. saliunca 'herbae genus, quam Orcitunicam vulgo vocant.

18. iudicio nostro ac si diceret: quid alii sentiant, videris. et bene satis fecit, in quo reprehensus est, quod Mopso Amyntam comparasset.

19.desine omitte, ut VIII 61 desine Maenalios. Sallustius bellum quibus posset condicionibus desineret.

20. extinctum nymphae c. f. d. f. multi dicunt, simpliciter hoc loco defleri Daphnim quendam pastorem, quern mater sua compressa a Mercurio et enixa abiecit. hunc pastores inuenerunt inter lauros et Daphnin vocaverunt: quem Pan musicen docuisse dicitur. qui cum et venationis et musices peritissimus esset, adamatus a nympha est; qui etiam iure iurando adstrictus est, ne cum alia concumberet. hic dum boves persequitur, ad regiam pervenit, et ob pulchritudinem appetitus, cum regis filia consuetudinem miscuit. hoc cum nympha rescisset, luminibus eum orbavit. ille in auxilium patrem Mercurium invocavit: qui eum in caelum eripuit et in eo loco fontem elicuit, qui Daphnis vocatur, apud quern quotannis Siculi sacrificant. alii dicunt significari per allegoriam C. Iulium Caesarem, qui in senatu a Cassio et Bruto viginti tribus vulneribus interemptus est: unde et 'crudeli funere' volunt dictum. sed si de Gaio Caesare dictum est, multi, per matrem Venerem accipiunt, per leones et tigres populos quos subegit, per thiasos sacra quae pontifex instituit, per formosum pecus populum Romanum. alii volunt Quintilium Varum significari, cognatum Vergilii, de quo etiam Horatius ergo Quintilium perpetuus sopor urget. tamen 'crudeli funere' ad quemvis potest referri.

21. vos coryli testes et flumina nymphis bene testimoniis utitur in rebus incredibilibus: nam fletum facile dearum persona non recipit. et bonis usus est gradibus: fleverunt nymphae, quibus insita est naturaliter pietas; homines, ad quos mortis pervenit dolor; pecudes, quae licet ratione careant, tamen non carent sensu; ferae crudelitate gaudentes. quam rem rursus, quia incredibilis est, testimonio conprobat, dicens, hoc et montes loquuntur et quod autem ait 'coryli testes at flumina' usurpatum est; nam mites flumina' non dicimus: quae enim in 'is' exeunt, neutrum in 'e' mittunt, ut 'agilis agile', sed nec 'hoc teste' nec 'haec testia' possumus dicere. unde per definitionem debemus dicere: testes mihi sunt; quae res? coryli et flumina: sic Horatius testis Metaurum flumen, Propertius II 9, 41 testes sunt sidera nobis.

22. complexa sui c. m. n. lugentum est ut corpori inhaereant.

23. astra crudelia quae acceleraverunt Daphnidis mortem.

25. nula quadrupedes 'hic' et 'haec quadrupes' diicimus, ut ipse alibi saucius at quadrupes nota intra tecta refugit.

28. montesque feri s. l. hyperbolicos dixit. et notandum, quia cum diceret eius apotheosin, econtra laetitiam rebus omnibus dat, quas nunc in maerore fuisse memoravit.

29. Daphnis et armenias c. s. t. i. hoc aperte ad Caesarem pertinet, quem constat primum sacra Liberi patris transtulisse Romani. 'curru' pro 'currui'.

30. thiasos saltationes, choreas Liberi, id est Liberalia.

32. vitis ut arboribus decori est bene, ut pastores, similitudines de rebus agrestis sumunt. locus Theocriti est VIII 79.

34. tuis si Romanis, Caesar; si pastoribus, Daphnis. Tulerunt pro 'abstulerunt'.

35. pales dea pabulorum, dea pastoralis. Apollo hic Apollinem nomium dicit, id est pastoralem: nam Admeto regi pavit armenta. et hoc dicit, nec pabula nascentur, nec pecora.

36. grandia hordea usurpative metri causa dixit: nam 'triticum', 'hordeum', 'vinum', 'mei' numeri tantum singularis sunt, unde plurali in prosa uti non possumus; 'vina' tamen possumus dicere Ciceronis exemplo, qui ait in praetura 36, 91 vina ceteraque, quae in Asia facile comparantur.

37. infelix lolium inutile, infecundum. 'steriles' autem avenas secundum situm dixit Italiae: nam in Thracia fructuosae sunt. haec autem dicit contingere, ut ostendat terrain quoque dolere Daphnidis mortem.

38. purpureo narcisso duo homoeoteleuta. et purpureo' nunc specioso.

39. carduus spinae genus. paliurus herba asperrima et spinosa: vel, ut quidam volunt, spina alba.

40. spargite humum foliis id est implete, ut spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma. et dicit ornandum esse locum sepulchri ex voluntate defuncti.inducite fontibus umbras facite nemora circa fontes: et hoc ideo, quia, ut diximus, heroum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus.

42. superaddite carmen duos versus carmen vocavit: nec mirum, cum etiam de uno carmen dixerit, ut et rem carmine signo: Aeneas haec de Danais victoribus arma.

43. daphnis ego in silvis in silvis notus, et hinc usque ad sidera.

44. formosi pecoris c. f. i. si ad Caesarem referas, hoc dicit, boni populi optimus imperator.

45. tale tuum carmen laudant se invicem, ut diximus supra 1. et 'tale' deest 'videtur' vel aliud quid.

46. quale sopor fessis qualis res, ut III 82 dulce satis umor.

48. nec calamis s. aeq. s. v. m. videtur allegoria quasi ad Theocritum et Vergilium respicere: hinc est 'tu nunc eris alter ab illo'. fabula de calamo talis est: veteres Zephyro vento unam ex horis coniugem adsignant, ex qua et Zephyro Carpon filium pulcherrimi corporis editum dicunt. quem cum Calamus, Maeandri fluvii filius, amaret, a Carpo mutua vice etiam ipse adamatus est. sed Carpos cum in Maeandrum fluvium cadens esset extinctus, Calamus, patrem propter hoc scelus aversatus, aufugit rogavitque Iovem, ut finem suis luctibus daret sibique mortem praestaret, ut amato post obitum iungeretur. quem miseratione Iuppiter ductus in harundinales calamos verti iussit, qui semper circa oras fluminum nasci silent, Carpon vero in fructus rerum omnium vertit, ut semper renasceretur.

50. quocumque modo prout possumus. et dicit, se Daphnidis dicturum apotheosin, ut 'Daphninque tuum tollemus ad astra'. 'tuum' quem tu diligis. 'tollemus ad astra' quia apotheosin eius dicturus est.

53. tali munere Si amicum laudaveris.

54. puer ipse modo Daphnin intellegimus: nam Caesar non puer occisus est, sed maioris aetatis.

55. iam pridem Stimichon l. c. n. ac si diceret, scio esse optima, quae dicturus es; frustra ea verbis extenuas: quia ille supra verecunde dixerat 'quocumque modo tibi nostra vicissim'. quidam per Stimichonem Maecenatem accipiunt; nonnulli Stimichonem patrem Theocriti dicunt.

56. candidus id est deus, unde contra nigros mortuos dicimus. significat etiam benignos et bonos, sicut contra malos nigros dicimus: Horatius hic niger est, hunc tu Romane caveto. saepe tamen candidum pro pulchro ponit, ut candida Dido et candida Maia. insuetum miratur l. o. quasi novus deus. et quibusdam videtur per allegoriam Caesarem dicere, qui primus divinos honores meruit et divus appellatus est.

57. sub pedibusque v. n. e. s. d. meritum eius ostendit, qui summos circulos et caeli secreta conscendit. et quidam 'sub pedibus secundum physicos dictum volunt, qui tradunt sidera, id est planetas, in aethere ferri, qui intra caelum est: nam nubes vicinas esse terris nullus ignorat.

58. ergo alacris silvas omnia tenet voluptas, quae superius occupaverat maeror, 35 ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. antiqui autem 'ergo' pro 'merito' dicebant, sicut hic accipitur: Plautus in Persa I 1, 22 satin tu usque valuisti? haud probe. ergo edepol palles, item in Milite I 1, 61 hicine Achilles est, inquit mihi: immo eius frater, inquam, est. ergo mecastor pulcher.

59. tenet id est habet, moratur, amplectitur.

60. nec retia cervis ulla d. m. adeo placet simplicitas Daphnidi, ut etiam ille dolus, qui voluptati antea fuerat, conquiescat, scilicet venationis. et est hyperbole.

63. intonsi silvosi, incaedui.

64. deus deus ille Menalca hoc consonant: deus, deus est Daphnis, quasi vox silvarum sit. et multi sic distingunt 'ipsa arbusta sonant deus' et subiungunt 'deus ille Menalca', ut sit sensus: si enim rupes et arbusta deum dicunt, deus est, o Menalca.

65. sis bonus felixque tuis pastoribus, si Daphnin accipimus; si Caesarem, bene ait suis enim percussoribus nocentissimus fuerat: nam Augustus, eius filius, omnes est persecutus. 'felix' autem propitius, ut sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem, item econtra Iuno quae potui infelix, id est irata: deos' enim vel felices vel infelices ex rebus, quas praestant, vocamus.

66. en quattuor aras ecce duas tibi duas altaria phoebo feci, inquit, aras quattuor: tibi, o Daphni, do duas, et duas aras Apollini, quae sint altaria. novimus enim, aras et diis esse superis et inferis consecratas, altaria vero esse supernorum tantum deorum, quae ab altitudine constant esse nominata: quae nunc dat Apollini, quasi deo; Daphnidi vero aras ponit: nam licet eum dixerit deum, tamen mortalem fuisse manifestum est. sane quaeritur, cur duo altaria Apollini se positurum dicat, cum constet supernos deos impari gaudere numero, infernos vero pari, ut VII 75 numero deus impare gaudet, quod etiam pontificales indicantlibri. sed constat secundum Porphyrii librum, quem Solem appellavit, triplicem esse Apollinis potestatem, et eundem esse Solem apud superos, Liberum patrem in terris, Apollinem apud inferos. unde etiam tria insignia circa eius simulacrum videmus: lyram, quae nobis caelestis harmoniae imaginem monstrat; grypem, quae eum etiam terrenum numen ostendit; sagittas, quibus infernus dens et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est ἀπό τοῦ ἀπολλὺειν hinc est quod et Homerus eundem tam pestilentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo: unde Vergilius, rationis huius peritus, per altaria supernum numen ostendit, per parem numerum infernam indicat potestatem. Varro diis superis altaria, terrestribus aras, inferis focos dicari adfirmat. alii altaria' eminentia ararum et ipsa libamina, ut paterisque altaria libant.

67. Novo vel recenti, vel primo tempore lactis incipiente expressum. bina duo. Quot annis singulis quibusque annis.

68. duo vetuste dixit, ut 'ambo': VI 18 nam saepe senex spe carminis ambo luserat: nam hodie hoc significatu 'duos' et 'ambos' dicimus. pinguis olim quod Graeci λιπὲλαιον dicunt. et 'olivi' et 'olei', nam et 'olea' et 'olives' dicitur.

69. Hilarans participium est ab eo quod est 'hilaro'. sane sciendum, nomen unde venit, id est 'hilarus' vel 'Hilaris', a graeco descendere; nam ἱλαρός facit.

70. ante focum si frigus erit s. m. i. v. non frigori calorem opposuit, sed messem, quae est tempore caloris.

71. vina novum fundam calathis ordo est: vina fundam calathis, id est calicibus, quae vina sint novum nectar, ist est magna dulcedo. ariusia autem Chia, a promuntorio Chii insulae Ariusio. vel illud 'vina Ariusia, novum nectar, calathis fundam'. alii novum mustum intellegunt, vel merum, quale numquam habuerit, ut III 86 Pollio et ipse facit nova carmina.

72. lyctius aegon Cretensis, ut Lyctius Idomeneus.

73. saltantes satyros imitabitur alphesiboeus pastor quidam. sane ut in religionibus saltaretur, haec ratio est, quod nullam maiores nostri partem corporis esse voluerunt, quae non sentiret religionem: nam cantus ad animum, saltatio ad mobilitatem pertinet corporis.

75. et cum lustrabimus agros sic supra III 77 cum faciam vitulam pro frugibus. 'lustrare' hic circuire: dicit enim ambarvale sacrificium.

76. dum iuga montis aper sicut in freta dum fluvii current, id est semper: et futurum et praeteritum significat.

79. ut baccho cererique haec enim duo sunt numina, quae et rustici maxime colunt et quorum munera communia sur mortalibus cunctis: sic in georgicis I 7 vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.

80. damnabis tu quaoque votis id est cum deus praestare aliqua hominibus coeperis, obnoxios tibi eos facies ad vota solvenda, quae ante quam solvantur, obligatos et quasi damnatos homines retinent.

81. reddam pro carmine dona ille eum supra tantum laudaverat, hic et laudat et de munere etiam cogitat.

82. nam neque tantum quaedam per comparationem laudata maiorem emphasin habent, si negatio activa a parte orationis incipiat, ut non sic aggeribus ruptis cum spumeus amnis exit, et nec sic immissis aurigae undantia lora. Sibilus hic sibilus res ipsa: nam sibila ora participialiter dictum est pro 'sibilantia'.

85. hac te nos fragili donabimus a. c. bene anticipat et offert munus, quod ille se facturum esse promiserat. cicuta fistula, ut II 36 septem conpacta cicutis. et fistulae qualitatem per principia eclogarum ostendit, ut 'haec nos, formosum Corydon ardebat Alexin.'

88. sume pedum virga incurva, unde retinentur pecudum pedes.

89. non tulit antigenes e. e. t. d. amari aut pastorem quendam pulcherrimum dicit; aut choraulam significat, quem legimus admodum a Vergilio fuisse dilectum. 'non tulit' autem non impetravit. 'amari' pro 'qui amaretur'.

90. formosum paribus nodis pari et aequali tumore nodorum. et honeste locutus est, formosum nodis vel aere, ut si dicas 'pulcher est equus sella, pulcher frenis'. formosum p. n. et ab arte et a natura laudavit: 'paribus nodis' id est natura formosum; 'atque aere' hoc est pulchrum aere artificium.