Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga tertia

1. Dic mihi Damoeta transiit in eclogam plenam iurgii et conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet ante omnia, ne similes sibi sint eclogae. quod etiam Vergilius fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec vero lites habet et altercationem. unde etiam dramatico charactere scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum personae. novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum; alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et poeta illic et introductae personae loquuntur. hos autem omnes characteres in bucolico esse convent carmine, sicut liber etiam iste demonstrat. nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut IV 1 Sicelides musae, paulo maiora canamus; habet mixtum, ut X 1 extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem nam etiam Gallum illic inducit loquentem ; habet dramaticum, ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus communibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo occursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa concludit. cuium pecus ab amaritudine coepit; nam dicendo 'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium. 'cuium' autem antique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod modo trium est generum. antiqui dicebant sicut 'meus mea meum', sic 'cuius cuia cuium': Terentius quid? virgo cuia est?

2. Non, verum Aegonias amare etiam hic, rivalis eius pecora esse, dicit, ut et divitias illius ostendat, et dicat duras esse huius partes, si quidem rivalis eius, traditis ovibus; solus amicae communis amoribus vacet. Mihi tradidit meae fidei commisit et credidit.

3. Neaeram amicam communem suam et Menalcae.

4. dum fovet dum amplectitur. praeferat ila veretur ac si diceret, ideo timet ab illa discedere, quia scit me praeferri, si ipse discesserit.

5. bis mulget in hora quod bis per totum diem debet in ovibus fecundis fieri: nam pro laude in georgicis III 400 posuit, bis ad diem mulgeri oves, dicens quod surgente die mulsere horisque diurnis, nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis. quid autem sit 'bis mulget in hora' ipse dicit, 'et sucus pecori et lac subducitur agnis.

7. Parcius melius hic distinguitur: licet possit dici etiam 'parcius ista'. sensus autem est: noli valde haec obicere, tamen scias viris fortibus obiciendas rapinas: ipse enim ait in VIIII 610 convectare iuvat praedas et vivere rapto.

8. novimus et qui te subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et exprimat. transversa tuentibus hircis hircos, id est capros, libidinosa constat esse animalia: unde Horatius libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus. quod etiam Plinius Secundus dicit hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo indignantur, ut in eos paene impetum faciant. hinc est 'transversa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus. alii hoc inprobant et legunt 'hirquis' hirqui autem sunt oculorum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus , ut sit sensus: novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuentibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem solet libido perficere: unde Iuvenalis VII 241 oculosque in fine trementes, Persius 1, 18 patranti fractus ocello.

9. sed faciles nymphae risere ideo, inquit indulserunt nymphae, quia mites sunt et exorabiles: sic in georgic V 535 et faciles venerare napaeas. sacello id est in loco sacro; nam diminutive dictum est.

10. Tum credo et rustice et naturaliter respondet: non enim ante purgat obiecta, sed alia obicit. ita enim irati facere consuerunt, cum aut non potuerint aut noluerint obiecta dissolvere.

11. mala falce qua tu male uteris. et dictum est ex affectu utentis, sicut inutile ferrum cingitur. in hoc autem maximum nefas est quod ait 'vites novellas', quia vetulae et cum utilitate inciduntur. fuerat autem capitale supplicium arbores alienas incidere. et 'arbustum' quidam locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum.

12. arcum et calamos nam habent arma pastores, ut in georgicis docuit III 345 armaque Amyclaeumque canem Cressasque pharetras.

13. perverse Menalca ant converse ad turpitudinem: aut intellegamus fuisse quendam Menalcam nobilem, ut istum perversum Menalcam dixerit illius comparatione: sic Sallustius saevus iste Romulus.

15.aliqua aliquatenus, aliqua ratione.

16. quid faciant a. c. t. fures plerumque personae suis nominibus exprimuntur, plerumque etiam per officia designantur, ut si dicas 'philosophus', nomen ipsum ponis, si autem velis dicere 'sapientiae operam dans', personam exprimes per officium, sicut hoc loco fecit: nam pro servo furem posuit; furta enim specialiter servorum sunt: sic Plautus de servo ho mo es trium litterarum, id est fur.

17. non ego te vidi manifesti eum furti arguit dicendo 'vide.

18. excipere dolo capere, ut excipit incautum. lathante lycisca lycisci sunt, ut etiam Plinius dicit, canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte misceantur.

20. post carecta l. loca caricis plena. carix autem herba est acuta et durissima, sparto similis: alibi et carice pastus acutat. sane hoc loco superfluam volunt esse allegoriam, dicentes rem nusquam lectam de Vergilio. aiunt enim hoc: Varus, tragoediarum scriptor, habuit uxorem litteratissimam, cum qua Vergilius adulterium solebat admittere, cui etiam dedit scriptam tragoediam, quam illa marito dedit tamquam a se scriptam. hanc recitavit Yarus pro sua: quam rem dicit Vergilius per allegoriam; nam tragoediae praemium caper fuerat: Horatius carmine qui tragico vilem certavit ob hircum. sed melius simpliciter accipimus: refutandae enim sunt allegoriae in bucolico carmine, nisi cum, ut supra diximus, ex aliqua agrorum perditorum necessitate descendunt.

23. meus caper mihi debitus merito victoriae.

24. reddere posse n. scilicet ne suo iudicio videretur esse superatus.

25. cantando tu illum imperitus peritum. cera iuncta fuit supra II 32 Pan primus calamos cera coniungere plures instituit.

26. in triviis consuetudo enim fuerat ut per trivia et quadrivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent rustici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat. novimus autem eandem esse Proserpinam, quam Dianam: sic in Aeneide IV 609 nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes.

27. miserum carmen triste, flebile, quale canunt stipulae, et quod congruit ad imitationem matris orbatae.

28. vis ergo inter nos aut nostri comparatione: aut, quod melius est, nub iudice praesente; postea enim ex inproviso Palaemon adveniet. vicissim experiamur id est amoebaeo carmine amoebaeum autem est, quotiens qui canunt, et aequali numero versuum utuntur, et ita se habet ipsa responsio, ut aut mains aut contrarium aliquid dicant, sicut sequentia indicabunt.

29. ego hanc vitulam subdistingue, ut ita intellegamus: ne eam vilem existimes.

30. bis venit ad mulctram binos alit ubere fetus ut eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur. male enim quidam quaestionem movent, dicentes, vitulam parvam esse nec congruere ut earn iam enixam esse dicamus, sed debere nos iuvencam sub- audire, ut sit: ego hanc iuvencam pono, vitulam ne forte recuses. nam et vitula a viridiore aetate dicta est, sicut virgo, et paulo post ipse dicturus est 48 si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes, item 109 et vitula tu dignus et hic: unde iuvencam subaudire no possumus, sed secundum superiorem sensum intellegamus. vitula enim est nomen aetatis, non quod tantum ante partum iuvencae possideant. Mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis III 177 implebunt mulctraria vaccae. alii faciunt discretionem, ut sit 'Laulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.

31. depono in sponsione colloco, sequestro.

32. de grege non ausim q. d. t. supra enim eum aliena pascere dixit animalia, ut 1 dic mihi Damoeta, cuium pecus?

33. iniusta noverca epitheton generale novercarum.

34. bisque die n. a. pecus et cum vadit ad pascua et cum inde revertitur alter et haedos male quidam privignum accipiunt: 'alter' enim de duobus dicimus, non de tribus. unde 'alter' de noverca intellegamus, nec nos moveat, quod 'alter' dixit de femina: nam et in subauditione ponuntur ea quae non possumus dicere, et scimus, quia quotiens haec duo genera iunguntur, femininum non praeponderat.

36. insanire libet tibi vel sub sponsione contendere, vel, quod melius est, carmina componere: nam insani dicuntur poetae.

37. divini opus alcimedontis laus ab artifice: Cicero Polycliti esse dicebant. pocula autem fagina quasi rem maximam.

38. quibus torno facilis Donatus sic legit: legitur tamen et 'torno. facili' ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate vitiosum, si sit 'lenta facilis vitis'.

39. corymbos uvas hederarum.

40. conon dux fuit, cuius nomen dicit, quia in omnium ore versatur: nam philosophi tacet, quod non facile potent ad rusticum pervenire, et bene ea dicit philosophi, quae ad rusticum pertinent, ut 'tempora quae messor, quae curvus arator haberet'.

41. radio id est virga philosophorum, qua geometrae lineas indicant. inventa autem est haec ars tempore, quo Nilus plus aequo crescens confudit terminos possessionum: ad quos innovandos adhibiti sunt philosophi, qui lineis diviserunt agros. inde geometria dicitur, cum non tantum terrae, sed et maris et caeli et aeris spatia metiri consueverit. significat autem ant Aratum ant Ptolomaeum aut Eudoxum.

43. necdum illis labra admovi hypallage est pocula enim labris adhibemus , ut dare classibus austros. et tantam in eis dicit venerationem, ut necdum illis usus fuerit.

44. idem alcimedon irrisio est, facta iteratione verborum. et mire omnia in vituperationem trahit, quae ille laudavit. et nobis fecit ac si diceret: putas te solum habere pocula? cui enim Alcimedon non fecit? tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo.

45. molli acantho quia ille dixerat 38 'lenta, vitis'.

46. silvasque sequentes non secutas, sed quasi adhuc sequentes.

49. numquam hodie effugies ac Si diceret: excusationes, ne contendas, requiris, non quia vilia aestimas pocula. Veniam descendam.

50. audiat haec tantum subaudis 'aliquis'. 'tanturn' autem ideo, quia suspicatur eum victum non posse cedere, qui ita etiam ante certamen est contumax. vel qui quasi requirentis est, cum subito Palaemon adveniat. alii distingunt 'vel qui venit'. bene autem dubitat, ne eum ipse inmisisse videatur et sit credibile, quod ad eius iudicet gratiam. hoc etiam Damoetas sentiens dicit 'nec quemquam fugio', id est consentio etiam ad editicium iudicem: editicius autem est index quem una pars eligit.

53. vicine Palaemon benivolum reddit ex vicinitatis commemoratione: Terentius vel virtus me tua vel vicinitas, quod ego in propinqua parte amicitiae puto.

56. nunc omnis ager nunc omnis parturit arbos ipse alibi parturit almus ager. sane bene subdidit 'nunc frondent silvae' referens ad arbores steriles: nam 'parturiunt' de pomiferis dicimus. vult autem tempus exprimere, quo et deliciae sunt in agris et rustici minus laborant, ut sit duplex ad cantilenam invitatio.

59. Menalca alternis dicetis quia quasi iratus fuerat, quod Damoetae prior locus dabatur, ait alternis dicetis': in amoebaeo enim carmine difficilior pars respondentis est, qui non pro suo arbitrio aliquid dicit, sed aut maiorem aut contrariam format responsionem, ut diximus supra 28. cantu nomen est inditum.

60. Ab Iove principium Musae vel musae meae ab love est principium: vel o musae, sumamus ab Iove principium. est autem Arati, qui ait Ἐκ Διός ἀρχὼμεσθα τόν οὐδὲποτ' ἂνδρες ἐῶμεν ἂρρητον "iovis omnia plena Lucanus IX 580 luppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris, ipse alibi spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem: ipse enim est spiritus, sine quo nihil movetur aut regitur.

61. colit terras amat: ceterum superior crilitur, non colit inferiorem: sic alibi unam posthabita coluisse Samo, id est amasse. nec mirum si rusticus sumpsit ab Iove principium, quem amare terras constat et habere carminum curam.

62. et me phoebus amat aut simile est quod dicit, quia unicuique deus, quem colit, summus videtur, ut summe deum, sancti custos Soractis Apollo, ut Apollinem exaequaverit Iovi: aut certe ordo sit talis 'me et Phoebus amat', ut et plus dicat, nec Iovi videatur Apollinem comparare.

63. sua munera ipsi grata., id est laurus et hyacinthus. nam scimus et Daphnen, Ladonis fluminis Arcadiae filiam, dilectam ab Apolline et Terrae miseratione in laurum conversam, et Hyacinthum amatum tam a Borea quam ab Apolline: qui cum magis Apollinis amore laetaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus et mutatus in florem nominis sui.

65. ante videri antequam lateat: Horatius nunc et latentis proditor intimo gratus puellae risus ab angulo.

66. offert ultro iste plus dicit lege amoebaei carminis.

67. Delia. Nostris Deliam alii amicam priorem volunt, alii Dianam, quae est a Delo et est canibus nota, per quos venamur, quasi dea venationis. nam si ad amicam referas, hoc dicit: sic ad me frequenter Amyntas venit, ut canibus meis notior sit, quam amica Delia.

68.parta praeparata. Meae Veneri meae amicae.

69. Aeriae aerii coloris. congessere nidificavere.

71. Aurea mala decem misi plus dicit: nam cum ille dixisset se esse missurum, iste se iam misisse confirmat. 'aurea' autem aurei coloris. et volunt quidam hoc loco allegoriam esse ad Augustum de decem eclogis: quod superfluum est: quae enim necessitas hoc loco allegoriae?

73. divum referatis ad. a. ita, inquit, mecum dulce locuta est Galatea, ut deorum auditu eius digna sint verba.

74. animo non spernis id est libentissime hales. et est litotes figura, sicut munera nec sperno. et multi hunt locum allegoricos accipiunt, ut videatur Augusto dicere: quid prodest quia me diligis, si ad capiendos hostes pergens in otio me relinquis? dicitur enim Vergilius sequi voluisse Augustum contra Antonium ad Actiaca bella properantem. Amynta vocativus graecus est. et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut non haec, o Palla, dederas promissa parenti.

75. retia servo quae res in venatione minus possidet voluptatis.

76. Phyllida mitte mihi amicam communem causa natalis diei, in cuius tantum sacrificio licebat voluptatibus operam dare; nam in aliis sacrificiis erat castitatis observatio: quod etiam sequentia indicant, ubi dicit 'cum faciam vitula frugibus', id est cum pro frugibus sacrificare coepero, tu tantum venito. sane 'natalis' apud maiores plenum fuit, licet posteritas 'natalis dies' coeprit: nam cum Horatius dixerit natalis grate numeras, Iuvenalis ait XII 1 natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux.

77. cum faciam vitula pro frugibus ipse venito cum sacrifiicavero. et figurate 'faciam vitula' ait, ut 'faciam ture', 'faciam agna': Horatius seu poscat agna sive malit haedo. dicitur autem hoc sacrificium ambarvale, quod arva ambiat victima: hinc ipse in georgicis I 345 terque novas circum felix eat hostia fruges: sicut amburbale vel amburbium dicitur sacrificium, quod urbem circuit et ambit victima.

79. Vale vale inquit iolla hic pastor aut habuit duo nomina, nam supra eum Menalcam dixit: aut carte Iollam eum quasi pastorem optimum appellavit a quodam pastore nobilissimo, sicut virum fortem plerumque Achillem, adulterum Parin vocamus. sane 'longum vale' ita ait, ut torvum clamat: pro adverbio nomen posuit. 'vale vale inquit' 'le' corripit sequens vocalis, ut II 65 te Corydon o Alexi.

80. triste tristis res.

82. dulce dulcis res. satis segetibus. depulsis a lacte prohibitis, ut VII 15 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos.

84. Pollio amat nostram quamvis sit r. m. blanditur iam Pollioni patrono, quem et tragoediarum et historiarum scriptorem Horatius fuisse testatur: nam in secundo carminum dicit de historiis 1, 6 periculosae plenum opus aleae tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso, item paulo post 9 paulum severae musa tragoediae desit theatris. quem carmen suum, licet rusticum, tamen amare confirmat.

85. pierides vitulam l. p. v. vel pascite eius armenta, quia legit hoc carmen: vel vitulam ei nutrite pro praemio. sane alii legunt 'Polio', ut prima producatur, alii 'Pollio'.

86. nova carmina magna, miranda. pascite taurum hic auget: nam ille 'vitulam' dixerat.

88. quon te quoque gaudet subaudis venisse. pervenerat autem ad consulatum post triumphum Dalmaticum; nam vicerat Salonas, civitatem Dalmatiae: Horatius cui laurus aeternos honores Dalmatico peperit triumpho.

89. amomum flos est Assyrius, (ut Lucanus X 168 vicinae) messis amomum.

90. qui bavium non odit pro poena ei contingat, ut diligat Maevium peiorem poetam: nam Maevius et Bavius pessimi fuerunt poetae, inimici tam Horatio quam Vergilio: unde Horatius mala soluta navis exit alite ferens olentem Maevium.

91. mulgebat hircos faciat ea, quae contra naturam sunt.

92. fraga mora, quae in herbis nascuntur: ideo dixit 'humi mascentia'.

93. latet angui in herba allegoria est: nam videtur hoc ad Mantuanos dicere, qui inter milites versabantur armatos, quos, sicut angues, mortem inferre posse, non dubium est.

94. non bene ripae creditur i. a. e. n. u. s. allegoria, ad illud quod supra diximus, pertinens, quia post acceptos agros ab Arrio centurione paene est interemptus, nisi se praecipitasset in fluvium. Parcite autem prohibete, servate. procedere id est servate, ne procedant, ut gnatis parce tuis.

96. Tityre pascentes a. f. r. c. id est, o Mantua, noli modo velle aliquid agere de repetendis agris: nam ubi oportunum fuerit, 'ego omnes lavabo', id est purgabo omnes apud Caesarem, cum de Actiaco proelio reversus fuerit. et bene 'in fonte': ipse enim per amicos Caesaris agrum meruerat tamquam per rivulos quosdam; nunc autem Mantuanis beneficium dicit se ab ipso imperatore meriturum. reice capellas 'reice ca' proceleumaticus est pro dactylo; et sic est positus, ut genua labant, item arietat in portas.

98. cogite oves in ovilia colligite, ut 20 Tityre coge pecus. praeceperit praeoccupaverit: nam naturale est, ut lac augeatur frigore, calore minuatur.

102. vix ossibus haerent vix ossa eorum cohaerent.

103. teneros oculos m. f. a. dicit causam maciei. et per transitum, pulchrum se pecus habere, significat, quod meruit fascinari.

104. eris mihi magnus Apollo relicto certamine sibi proponunt aenigmata. bene autem ait 'eris mihi Apollo', quia in rebus incertis sola opus est divinatione.

105. tris pateat caeli spatium non amplius ulnas ulna proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus - dicta ulna ἀπό τῶν ὠλενῶν, id est a brachiis, unde et λευκὼλενος dicitur-, licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo. sane haec quaestio varia est: nam alii dicunt significare eum sepulchrum Caelii, luxuriosi cuiusdam, qui venditis omnibus rebus et consumptis tantummodo sibi spatium reservavit, quod sepulchro sufficeret, et voluisse eum errorem facere ex caeli et Caelii similitudine, ut sit: dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis continetur sepulchrum? alii vero volunt puteum significari, qui est in Syene, parte Aegypti, quem ad hoc nimiae altitudinis philosophi effoderunt, ut probarent locum illum esse solum, quem recto intuitu sol inradiaret: nam VIII Kl. Iul. die, quando in centro suo est sol, lumine suo tam ima illius putei, quam summam terram inradiat. sed neutrum horum convent rustico: unde simpliciter intellegendus est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit.

106. dic quibus in terris i. n. r. n. f. quia solvere non potuit, ipse. aliam obicit quaestionem. et captiose 'quibus in terris' dixit: hyacinthus enim ubique nascitur fibs, qui natus primo est de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet. est autem rubrum quasi lilium, designans primam Hyacinthi litteram. 'regum' autem 'nomina' non quoniam ipsi reges fuerunt, sed quia regum filii, ut magnum reginae sed enim miseratus amorem, cum de Ariadne diceret, Pasiphaae reginae filia. sane multi volunt 'nomina regum' pro 'nomen regis' positum, ut sit quemadmodum illud in Terentio non perpeti meretricum contumelias, cum de una loqueretur: nam flos iste Hyacinthi tantum, non et Aiacis nomen retinet. tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione.

107. Phyllida solve habeto amicam communem: quod plus est, quam esse Apollinem. nam ease Apollinem inpossibile est, quod ille promiserat; hic vero possibilia pollicetur.

108. Non hic distinguendum, ut sit sensus: officii iudicis est ferre Nententiam, non eorum, qui inter se contendunt. unde male quidam totum iungunt 'non nostrum inter vos tantas componere lites': nam non negat se facturum ease quod faciet; iudicaturus enim est, eos esse pares, dicens 'et vitula tu dignus at hic'. Componere finire, ut ante diem clauso componet Vesper Olympo, id est finiet.

109. et quisquis amores aut metuet dulces aut experietur amaros et tu et hic digni estis vitula et quicumque similis vestri est: nam supra unus dixerat 80 'triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, arboribus venti, nobis Amaryllidis irae', item alter 82 'dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas'. ad cuius amatoris similitudinem pertinet 'aut metuet dulces': namque hic Menalcas' et amabat et Metuebat, ne umquam posset amor ille dissolvi. contra Damoetas amaritudinem amoris expertus fuerat ex amicae Amaryllidis iracundia. 'metuet dulces' timebit pro dulcibus, ne eos amittat.

111. sat prata biberunt aut intellegimus hunc exisse, ut iuberet 'pueris suis ut arva inrigarent, quod illis cantantibus factum est, et re vera dicit 'rivos claudite': aut certe allegoricos hoc dicit: iam cantare desinite, satiati enim audiendo sumus.