1. quo te moeri pedes? an quia d. in v. haec ecloga dramatico charactere scripta est: inducuntu nim, duo pastores; scaena in agro Mantuano. et haec ecloga continuum non habet carmen, sed de diversis locis Theocriti aliqua ad emu contulit. sane hoc continet: Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, Romam reverters, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros suos et ad praesens obsequerentur Arrio. modo ergo Moeris, procurator eius, secundum praeceptum patroni portat haedos Mantuan; quos Arrio offerat. sequitur alter pastor et eum quo pergat, interrogat: ille suas deilet miserias, et hinc iam variae praestatur occasio cantilenae. 'quo to Moeri pedes?' subaudis 'ducunt', et est zeugma a posterioribus. quidam hunc ordinem tradunt 'quo to Moeri pedes? an in urbem? quo ista via ducit'. sane alii ordinem huius eclogae ita exponunt: cum inmunitatem agrorum Vergilius impetrasset, lis est exorta de finibus inter eum et eos, qui in proximo agros acceperant: ex quibus Clodius quidam dixit, se omnem, litem amputaturum interfecto Vergilio. quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in tabernam carbonariam. et beneficio institoris ex alia parte emissus, servatus est. inducitur ergo Moeris familiaris Vergilii, referens Lycidae periculum suum et Menalcae, quem nunc pro Vergilio debemus accipere.
2. vivi pervenimus id est diu vivendo ad ista pervenimus. et ostendit, plerumque obesse hominibus vitae longinquitatem, quae interdum causa est miseriarum. senses autem talis est: usque eo nos longa vita perduxit, ut audiremus dicentem emigrate, haec mea sunt'. interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus. advena nostri qui advenerit in nostros agros. et aut Clodium aut Arrium significat.
3. quod numquam veriti sumus quia inopinata graviora sunt mala: unde ait Dido IV 419 hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero.
5. nunc victi id est voti impotes: nam quo modo 'victores' dicimus voti compotes, qui quod volunt faciunt, sic 'victos' e contrario voti impotes, qui non possunt facere quod volunt. ceterum quomodo victi sunt Mantuani, qui nec bells gesserunt? et 'tristes' ideo, quia dixit 'nunc victi'. fors omnia versat id est instabilis est. et nisi hoc ad personam rusticam redigas, aspere contra Augustum dictum est, cuius felicitatem, sicut omnia, dicit posse mutari.
6. illi id est Arrio centurioni. quod nec bene vertat quae res in perniciem eius vertatur, id est ut malo omine hoc munus accipiat. tractum autem hoc est ab Hectore et Aiace: nam Hector dedit Aiaci gladium, quo se Aiax postea interemit; Hector vero balteum accepit ab Aiace, quo circa muros patriae tractus est postea. inde et illud comicum natum est di bene vertant, quod agas: plerumque enim bona in peius, mala mutantur in melius.
7. subducere c. l. ex alto in campos dissolvi. alii sursum ducere' intellegunt. alii medium clivum accipiunt, ex quo superior pars subducitur in collem surgentem, inferior in subiectam planitiem molliter deprimitur. usque ad eum autem locum perticam limitarem Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, id est per quindecim milia passum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent. alii 'subducere' pro 'desinere' accipiunt: nam permansit dicendo 'demittere iugum', quasi hoc colles faciant, quod illis accidit per naturam. alii agrum suum volunt descripsisse Vergilium, ut ostenderet ex utraque parte esse clivosum, ut cum ab una parte ad cacumen ascenderis, ab alia usque ad aquam descendas. et quidam tales agros lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait I 47 et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus.
9. usque ad aquam Mincii fluminis scilicet.
10. omnia quae supra dixit. intellegamus autem, aut Vergilii tantum agrum, aut totius Mantuae se descriptum, quod alii dicunt Vergilium ostendere voluisse, quod Mantuanis per iniquitatem Alfeni Vari, qui agros divisit, praeter palustria nihil relictum sit, sicut ex oratione Cornelii in Alfenum ostenditur cum iussus tria milia passus a muro in diversa relinquere, vix octingentos passus aquae, quae circumdata est, admetireris, reliquisti. omnia carminibus v. s. m. id est vestrum Vergilium, cuius causa agri Mantuanis redditi sunt.
11. audieras et fama fuit benevolentiam quidem Augusti etiam fama vulgavit; sed eam belli Actiaci necessitas inpedivit. sed carmina t. n. v. l. t. i. m. hoc etiam Cicero ait in Miloniana 4, 11 silent enim leges inter arma. sensus tauten est: sed videlicet hoc tempore, id est in hoc bello, poemata rostra non valde admittuntur. 'carmina' autem nonnulli quibus sibi Pollionem intercessorem apud Augustum conciliaverat, accipiunt: quo fugato, rursus de praediis suis fuerat Vergilius expulsus.
13. Chaonias dicunt aquila v. c. minora enim auguria maioribus eedunt nec ullarum sunt virium, licet priora sint. 'Chaonias' autem Epiroticas: nam in Epiro dicitur nemus fuisse, in quo responsa dabant columbae: quod ideo fingitur, quia lingua Thessala peliades et columbae et vaticinatrices vocantur. Herodotus hanc columbam de Aegypto venisse sit.
14. quacumque quacumque ratione et bene augurii peritiam dat ei, de quo supra ait VIII 97 his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulchris. novas lites magnas, id est militaria iurgia. incidere pro 'decidere'.
15. ante sinistra cava monvisset ab i. c. 'ante sinistra' indivise legendum. et dicendo 'monuisset' oscinem fuisse demonstrat. sane hoc ad augura.lem pertinet disciplinam: augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra. modo ergo cornicem de nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem volasse et in cava ilice consedisse: quae res agrorum damnum significabat. ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est, vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et litibus, sicut cornix est: nam haec avis et clamore laetatur et alias frequenter invadit. hoc ergo nunc dicit, augurio se esse admonitum, ut abstineret ab occursu litigiosi militis, qui retenturus fuerat possessionem.
16. tuus Moeris id est tuus amicus. ipse Menalcas pro Vergilio, qui dum agros suos defendit, paene occisus est.
17. heu cadit in quemquam t. s. postquam audiit occidi potuisse Vergilium, quasi obstipuit et hoc generaliter dicit: potest in quemquam tantum nefas venire, ut Vergilium necare contendat?
18. paene simul tecum solacia r. m. cum suis enim solaciis perit poeta, qui necdum editis earminibus moritur. Vergilius autem illo tempore nondum aliquid scripserat. et dicendo 'solacia' latenter tempora carpit Augusti, quibus carmina non oblectamento fuerunt, sed solacio, quod infelicium esse consuevit. vel 'tua solacia' tua carmina, quibus consolamur.
19. quis humum f. h. s. Si est dictum, ut VI 62 tunc Phaethontiadas musco circumdat amarae corticis atque solo proceras erigit alnos.
20. spargeret id est aspersam floribus caneret. fontes induceret umbra tegeret, cooperiret.
21. vel quae sublegi tacitus t. c. n. subaudiendum 'nesciente te'. 'sublegi' intercepi. et bene rustica adfectione reminisci se illorum carminum fingit, quae aliquando Vergilio, licet invito, Romam eunte, abstulerat: nam 'sublegi' est furatus sum. unde et sacrilegus dicitur, qui sacra legit, id est furatur: Plautus in Milite IV 2, 98 quae etiam nostrum hunc sermonem sublegerat.
22. delicias nostras id est communem amicam.
23. tiyre dum redeo f. b. e. v. p. c. Theocriti sunt versus, verbum ad verbum translati, sed tamen Vergilii negotium continentes: nam allegoricos imperat suis, ut rem tueantur, nec tamen audeant contra Arrii praeceptum venire. sed hoc aut de ipso Vergilii carmine Lycidas retulit; aut, ut alii putant, conversus ad gregalem suum Tityrum dicit. et bene dum promittunt se cantaturos, nihilominus dicunt. sane quaeritur, utrum in his tribus versibus perfectum carmen sit, an initium alterius carminis inperfecti. inter agendum dum agis. et honesta locutio est, si dicamus, inter cenandum hoc sum locutus: Afranius inter loquendum, Ennius inter ponendum.
25. occursare capro ordo 'occursare capro caveto'.
26. immo pro 'vel'. necdum perfecta nimiae familiaritatis est signum, quod ei recitabat carmen nondum ad limam redactum. dicit autem carmen, quod quasi coeperat in honorem Vari componere. et per transitum ponit diversa schedia.
27. vare tuum nomen ordo est 'Vare tuum nomen sublime ferent ad sidera cantantes cycni', id est poetae: sic Horatius de Pindaro rnulta Dircaeum levat aura cycnum. sane blanditur Alfeno Varo, qui, Pollione fugato, legatus transpadanis praepositus est ab Augusto. superet modo Mantua nobis supersit, reddatur. et hoc dicit: si nobis Mantua fuerit reddita, faciam ut te celebrent omnes poetae. et bene affectiose de patria, quasi dubiton (sit), an superfutura sit.
28. mantua vae miserum nimium v. c. bene ingemit Mantuanorum infelicitatem, quibus sola obfuit vicinitas Cremonensium nam Cassii, Bruti et Antonii copias Cremonenses susceperant : quos etiam ipsos mire excusat, dicens 'miserae Cremonae', quae etiam si vellet, minime tamen tantis copiis posset resistere. 'nimium' autem 'vicina', id est usque ad periculum: nam ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis: qui cum non suffecissent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem.
30. sic tua cyrneas fugiant e. t. taxus venenata arbor est, quae abundat in Corsica: haec autem insula graece Cyrnos dicitur a Cyrno, Herculis filio, unde fecit hanc derivationem 'Cyrneas taxos', quibus pastae apes mel amarissimum faciunt.
31. distendant ubera plurimum lactis reportent.
32. siquid habes non dixit tuum, sed Menalcae.
33. me quoque vatem ducunt pastores magna verecundia suum meritum extenuat: nec enim ait 'probant', sed 'dicunt'; nec 'docti', sed 'pastores', quibus tamen ipse non credo.
35. vario videor Varius poeta fuit: de hoc Horatius Varius ducit molle atque facetum, item scriberis Vario fortis et hostium victor: nam Varus dux fuit, cui supra blanditur, qui nulla carmina scripsit. nonnulli sane Alfenum Varum volunt, qui licet iuris consultus et successo Servii Sulpicii esset, etiam carmina aliqua composuisse dicitur; sed hoc teste Horatio falsum est, qui Varium poetam laudat. Cinna digna etiam Cinna poeta optimus fuit, qui scripsit Smyrnam: quem libellum decem annis elimavit. quibus tamen poetis negat suum ingenium comparandum.
36. argutos inter strepere a. o. 'argutos' canoros, ut VII 1 forte sub arguta consederat. et alludit ad Anserem quendam, Antonii poetam, qui eius laudes scribebat: quem ob hoc per transitum earpsit. de hoc etiam Cicero in Philippicis dicit XIII 5, 11 ex agro Falerno .anseres depellantur: ipsum enim agrum ei donarat Antonius. et bene illos poetas optimos cycnos dicit, se anserem rudem et levis ingenii, nec debere aut posse se illos imitari. inter strepere sane et composite potest et separatim proferri.
37. id quidem ago id est ut carmen mihi in memoriam possit redire.
38. si valeam meminisse ut etiam in Aeneide II 12 diximus, ideo ista iunxit tempora, quia defectivum est verbum 'memini'. 'si valeam' autem si possim, ut in Aeneide IV 333 quae plurima fando enumerare vales.
39. huc ades o Galatea Theocriti versus sunt, quibus inducit cyclopem usum, cum in scopulo sedens amicam suam Galateam de fluctibus invitaret ad terras. cyclops enim dicitur nympham amasse Galateam: quae cum Acin quendam pastorem amaret et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necavit. qui postea Galateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque latine Acilius dicitur ab illius nominis derivatione, quis est nam ludus i. v. 'ludus' voluptas. et ad maiorem terrarum laudem dicit in mari nullam esse voluptatem: nam haec est plena laus, quae etiam contrariarum rerun continet vituperationem.
42. lentae flexibiles. umbracula Cicero umbraculisque silvestribus.
43. Insani fluctus id est magni, ut quid tantum insano iuvat indulgere dolori.
44. pura sub nocte serena.
45. numeros memini metra vel rhythmos, vel eerie numeros versuum. si versa tenerem hoc est carmen non teneo.
46. Daphni, quid antiquos pro 'antiquorum'. Daphni quid antiquos s. s. o. ecce dionaei processit caesaris astrum cum Augustus Caesar ludos funebres patri celebraret, die medio stella apparuit. ille eam esse confirmavit parentis sui: uncle sunt versus isti compositi. 'Dionaei.' autem longe repetitum est, a matre Veneris Diona. sane 'astrum' graece dixit: nam stellam debuit dicere. Baebius Macer circa horam octavam stellam amplissimam, quasi lemniscis, radiis coronatam, ortam dicit. quam quidam ad inlustrandam gloriam Caesaris inuenis pertinere existimabant, ipse animam patris sui esse voluit eique in Capitolio statuam, super caput auream stellam habentem, posuit: inscriptum in basi fuit'Caesari emitheo'. sed Vulcanius aruspex in contione dixit cometen esse, qui significaret exitum noni saeculi et ingressum decimi; sed quod invitis diis secreta rerum pronuntiaret, statim se esse moriturum: et nondum finita oratione, in ipsa contione concidit. hoc etiam Augustus in libro secundo de memoria vitae suae complexus est et haec Moeris non ut sua, sed Vergilii refert, in honorem Augusti composita.
48. quo segetes gauderunt f. ad mensem alludit Iulium, qui dictus est in honorem Caesaris: quo et uvae et frumenta maturescunt.
50. insere daphni tiros hoc in gratiam Augusti, per cuius beneficium securus de agris suis est. carpent tua poma nepotes ac si diceret, nihil est quod possis timere: nam illud respicit, quod supra invidiose ait I 73 insere nunc Meliboee piros, pone ordine vites.
51. omnia fert aetas id est aufert: nam intellegimus eum subito obticuisse, nec quod coeperat implere potuisse. Animum quoque etiam memoriam.
52. longos soles c. id est aestivos dies finire, ut tris adeo incertos caeca caligine soles. condere finire, usque ad occasum ducere.
53. nunc oblita vel omissa, vel figurate, quorum ego oblitus sum. et ostendit Moerin nullum suun, sed omnia Menalcae carmina retulisse. vox quoque Moerin iam fugit ipsa his versibus ostendit, vigorem cantandi, quem prius habuerat, perdidisse se et per allegoriam obsessum malis animum demonstrat.
54. lupi moerin videre priores hoc etiam physici confirmant, quod voce deseratur is, quem prior viderit lupus: unde etiam proverbium hoc natum est 'lupus in fabula', quotiens supervenit ille, de quo loquimur et nobis sui praesentia amputat facultatem loquendi.
55. sails referet tibi saepe Menalcas ordo est 'satis saepe'.
56.causando causas nectendo differs nostra desideria.
57. tibi stratum silet aequor in tuam gratiam. et hoc dicit: ut possis canere, cuncta siluerunt. aequor spatium campi.
58. aspice ventosi ceciderunt murmuris aurae frondes scilicet arborum. et ostendit, vel ipsas auras quievisse, quibus nihil omnino moveatur.
60. bianoris hic est, qui et Ocnus dictus est de quo ait in decimo 199 fatidicae Mantus et Tusci filius amnis -, conditor Mantuae. dictus autem Bianor est, quasi animo et corpore fortissimus, ἀπό τῆς βὶας καί ἠνορὲης.
61. stringunt frondes amputant; decutiunt: ipse in georgicis I 305 sed tamen et quernas glandes tunc stringere tempus.
62. tamen veniemus in urbem etiam si paululum quiescentes dederimus operam cantilenae. et deest 'hodie'.
63. Nox pluviam ne c. a. v. aer enim aut cum ortu solis aut cum occasu mutatur frequenter, quod in Aeneide etiam saepius indicatur.
64. usque eamus iugiter eamus, sed cantantes: ita enim minorem itineris sentiemus laborem.
65. hoc fasce levabo si cantantes ierimus, haedorum te onere ipse relevabo; nam fascem ait onus: sic in georgicis III 347 iniusto sub fasce viam dum carpit.
66. desine plura puer ac si diceret, nimii desiderii es. et 'plura' deest 'dicere', ut esset 'desine plura dicere'. quod nunc instat agamus centurionem placemus, nam canere otiosorum est.
67. cum venerit ipse vel Vergilius, cuius adventu sperabat securitatem: vel ipse Augustus, qui Actiacis bellis fuerat occupatus.