Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Servii grammatici in Vergilii Bucolicon librum commentarius

Bucolica, ut ferunt, dicta sunt a custodibus boum, id est ἀπό τῶν βουκὸλων: praecipua enim sunt animalia apud rusticos boves. Huius autem carminis origo varia est. Nam alii dicunt eo tempore, quo Xerxes, rex Persarum, invasit Greciam, cum omnes intra muros laterent nec possent moresolito Dianane sacra persolvi, per venisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos dixisse: unde natum carmen bucolicum etas posterior elimavit. Alii dicunt Orestem, cum Dianae facelitidis simluacrum raptum ex Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et ali quibus pastroribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos consuetudinem. Alii non Dianae, sed Apollini Nomio consecratum carmen hoc volunt, quo tempore admeti regis pavit armenta. Alii rusticis niminibus a pastoribus dicatum hoc asserunt carmen, ut Pani, faunis, nymphis ac satyris. Et hic est huius carminis ttitulus. qualitas autem haec est, scilicet humilis character. Tres enim sunt characteres, humilis, medius, grandiloquus: quos omnes in hoc in venimus poeta. Nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et personarum nam personae hic rusticae sunt, simplicitate gaudentes, a quibus nihil altum debet requiri. Adhibetur autem ad carmen bucolicum, quid debet quarto pede terminare partem orationis: qui pes si sit dactylus, meliorem efficit versum, ut I 3 nos patriae fines et dulcia, primus etiam pes secundum Dinatum et dactylus esse debet et terminare partem orationis, ut I 1 Tityre. quam legem Theocritus vehementer observat, Vergilius non adeo; ille enim in paucis versibus ab ista ratione deviavit, hic eam in paucis secutus est: Terentianus cum de hoc metro diceret 2127 plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus, 2132 noster rarus eo pastor Maro. intentio poetae heec est, ut imitetur Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica scripserunt, unde est VI 1 prima Syracosio dignata est ludere versu nostra - et aliquibus locis per allegoriam agat gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum recepiit. In qua re tantum dissentis a Theocrito: ille enim ubique simplex est, hic necessitate compulsus aliquibus locis miscet figuras, quas perite plerumque etiam ex Theocriti versibus facit, quos ab illo dictos constat esse simpliciter. Hoc autem fit poetica urbanitate: sic Iuvenalis II 100 Actoris Aurunci spolium, nam Vergilii versum de hasta dictum figurate ad speculum transtulit. et causa scribendorum bucolicorum haec est: cum post occisum III iduum Maiarum die in senatu Caesarem Augustus eius filius contra percussores patris et Antonium civilia bella movisset, victoria potitus Cremonensium agros, qui contra eum senserat, militibus suis dedit. qui cum non sufficerent, etiam Mantuanorum iussit distribui, non propter culpam, sed propter vicinitatem, unde est IX 28 Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae. perdito ergo agro Vergilius Romam venit et potentium favore meruit, ut agrum suum solus reciperet. ad quem accipiendum profectus, ab Arrio centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se praecipitasset in Mincium: unde est allegoricos III 95 ipse aries etiam nunc vellera siccat. Postea ab Augusto missis tribus viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte. hinc est, quod cum in prima ecloga legimus eum recepisse agrum, postea eum querelantem invenimus, ut IX 11 audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Nec numerus hic dubius est nec ordo librorum, quippe cum unus sit liber: de eclogis multi dubitant, quae licet decem sint, incertum tamen est, quo ordine scriptae sint. Plerique duas certas volunt ipsius testimonio, ultimam ut X 1 extremum hunc, (et primam, ut), in georgicis IV 566 Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi; alii primam illam volunt VI 1 prima Syracosio dignata est ludere versu. Sane sciendum, VII. Eclogas esse meras rusticas, quas Thocritus X habet. Hic in tribus a bucolico carmine, sed cum excusatione discessit, ut in genethliaco Salonini et in Sileni theologia, vel ut ex insertis altioribus rebus osset placere, vel quia tot varietates implere non poterat. Poetae vitam in Aeneide diximus. Operis explanatio in sequantibus comprobabitur. Sane sciendum Vergilium XXVIII annorum scripsisse bucolica, unde etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Vergilium: primo enim pastoralis fuit in montibus vita, post agriculturae amor, inde bellorum cura successit. Notandum quoque, bucolica vel georgica, cum apud Grecos in fine habeant accentum, apud nos in tertai a fine habere: nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, brevitatis efficit ratio. Etiam hoc sciendum, et personas huis operis ex maiore parte nomina de rebus rusticis habere conficta, ut Meliboeus, ὃτι μὲλει αὐτῷ τῶν βοῶν, id est quia curam gerit boum, et ut Tityrus; nam Laconum lingua tityrus dicitur aries maior, qui gregem anteire consuevit: sicut etiam in comoediis invenimus; nam Pamphilus est totum amans, Glycerium quasi dulcis mulier, Philumena amabilis. Personae, sicut supra dixi, rusticae sunt et simplicitate daudentes: unde nihil in his urbanum, nihil declamatorium invenitur; sed ex re rusticasunt omnia negotia, comparationes et si qua sunt alia. Hin est, quod annos a fructibus computat, ut I 69 post aliquot mea regna videns mirabor aristas, hinc etiam illae comparationes sunt V 82 nam neque me tantum venentis sibilus austri nec percussa iuvant fluctu tam litora nec quae saxosas inter d. f. valles.