Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XXVII. Correptio amici.

Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas; cum nec fides eius dubia, nec adulatio sit suspecta. Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit obiurgandi. Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud: obsequium amicos, veritas odium parit; obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur. Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri; sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia careat. In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit; assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur; quae non solum amico, sed nec libero quidem digna est. Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est. Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam (De Off. lib. 3, cap. 21). Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Etsi laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum eius vulneret, tu tamen corripe. "Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est in correptione ira et amaritudo mentis; ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere. Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare; et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum. At inter amicos nulla vitii huius excusatio est. Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium eius suum putare; corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, sermo deiectior; intercipiant verba lacrimae; ut non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore et non ex rancore procedere. Si forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam. Tu interim ora, tu plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum. Exploranda est etiam animi illius qualitas; nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt; sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo corriguntur. Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut eius congruit qualitati; et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet occurrere. Igitur sicut monere et moneri proprie amicitiae est; et alterum libere facere, non aspere; alterum patienter accipere, non repugnanter; sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem; quae sunt levium hominum, atque fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Nulla proinde sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae. Debet quippe amico veritatem; sine qua nomen amicitiae valere non potest. Corripiet me, ait sanctus David, iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Simulator et callidus provocat iram Dei. Inde Dominus per prophetam: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. "Simulator enim ore", ut ait Salomon, "decipit amicum suum" (Prov. II, 9).

Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.

Galterus.

Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est.


Aelredus.

Falleris, fili. Nam et Deus dissimulare dicitur peccata delinquentium, nolens mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.


Galterus.

Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.


Aelredus.

Simulatio, ut mihi videtur, deceptorius quidam consensus est, contra iudicium rationis, quam Terentius in persona Gnatonis satis eleganter expressit: negat quis? Nego. Ait? Aio. Postremo imperavi egomet omnia mihi assentari. Et forte haec ethnicus ille de nostris mutuavit thesauris, sensum prophetae nostri suis exprimens verbis. Nam et hoc ipsum ex persona plebis perversae dixisse prophetam, manifestum est: videte nobis vana, loquimini nobis placentia. Et alias: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manu, et populus meus dilexit talia. Hoc vitium ubique detestandum est, semper et ubique cavendum. Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona. Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est; sed dissimulandum pro loco, immo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam correptionem inferendam expectandum familiare secretum. Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat. David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.


Galterus.

Perplacet mihi ista distinctio. Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre? Aelredus. Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare. Sunt enim nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri; se que contemni causentur, si non curis et officiis implicentur. Unde non parvas discordias inter eos, qui putabantur amici, ortas novimus; ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta. Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est; nec attendendum quid tu possis praestare, sed quid ille cui praestas poterit sustinere. Plures quippe sunt diligendi, qui tamen non sunt promovendi; et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus. Quocirca semper in his ratio sequenda est, non affectus; nec his imponendus est honos vel onus istud quos habemus amicitiores, sed quos ad ea sustinenda credimus aptiores. Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes. Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia non promotum; cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum. Petro commendavit Ecclesiam suam, Iohanni commisit dulcissimam matrem suam. Petro dedit claves regni sui, Iohanni reservavit archana pectoris sui. Petrus ergo sublimior, sed Iohannes securior. Petrus licet in potestate constitutus, dicente Iesu: unus ex vobis tradet me, cum caeteris timet et trepidat, Iohannes ex sinus sui participatione factus audacior, innuente Petro quisnam ille esset, interrogat. Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia: sic, inquit, eum volo manere, donec veniam. Exemplum enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus.