Aelredus.
Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium; quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus; quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia; quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant; sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum. Sed iam tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus. Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est: nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem; quae omnia pertinent ad fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum. Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi. Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus. Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur; quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane; et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare. Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat; dives egeat, pauper ditescat; et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: "Qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit" (II Cor. VIII, 15). Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum; et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David: et servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit; et se humilans et illum exultans; "Tu", inquit, "eris rex, et ego ero secundus post te" (I Reg. XXIII, 17). O praeclarissimum verae amicitiae speculum. Mira res. Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat; sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat; lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu; omnes se regiae indignationis spondent ultores; solus Ionathas qui solus iustius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens: tu eris, ait, rex et ego ero secundus post te. Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans. Cum enim in David mortis sententiam protulisset, Ionathas amico non defuit. Quare, inquit, morietur David? Quid peccavit? Quid fecit? Ipse posuit animam suam in manu sua, et percussit philistaeum, et laetatus es. Quare ergo morietur? Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis: fili, inquit, mulieris ultro virum rapientis; scio quia diligis David in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae. Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum: quamdiu vixerit filius Ysai, non stabilietur regnum tuum. Quis non moveretur his verbis, quis non invideretur? Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent? Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae. Tu eris, inquit, rex et ego ero secundus post te. Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent; illos autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponunt; ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera vis amicitiae, non multo illa malint. Imbecillis est enim natura ad contemnendam potentiam. Ubi enim, ait, invenies, qui honorem amici anteponat suo? Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret. Tu eris, inquiens, rex et ego secundus post te. Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio; quae sic tentata non cessit, sic arietata non corruit; quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit immobilis. Vade ergo et tu fac similiter. Verum, si tibi praeferre quem diligis durum vel etiam impossibile iudicas; vel parem eum tibi facere, si vis esse amicus non neglegas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur. Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia. Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.