Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera

Constat enim Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem; cum eius principium finem que, Christum videlicet, penitus ignoraverit.

Aelredus.

Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam; cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat. Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur. Age nunc, et quid primum de amicitia tibi videatur esse quaerendum edicito.


Ivo.

Primum quid sit amicitia arbitror disserendum; ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere.


Aelredus.

Nonne satis tibi est hinc quod ait Tullius: amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.


Aelredus.

Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo. Quidni? Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.


Aelredus.

Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum. Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio; benevola etiam et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio. Ivo. Fateor placet mihi satis ista diffinitio; nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis eam convenire putarem. Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum.


Aelredus.

Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum diffinitio minus aliquid habeat, vel superhabundet in aliquo; ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur. Ex ipsa tamen diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere utcumque poteris quid sit amicitia.


Ivo.

Non sim tibi oneri, rogo te, si non ista sufficiant; nisi ipsius vocabuli rationem mihi enucleaveris.


Aelredus.

Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur; ab amico amicitia. Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum. Cuius affectus et motus in speculo nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter expressimus. Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur; quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt. Amicitia igitur ipsa virtus est qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur unum de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi huius philosophi collocarunt. Quibus Salomon in proverbiis consentire videtur: "Omni, inquiens, tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17); manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est; si autem esse desierit, nec veram fuisse cum videretur existere.


Ivo.

Quid est igitur quod inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus? Aelredus. De his suo loco uberius, si Deus voluerit, disputabimus. Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. Etsi arguatur, etsi laedatur, etsi tradatur flammis, etsi cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est; et ut ait noster Hieronymus: "Amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit" (Epist. 41, ad Ruffin.).


Ivo.

Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit. "Vix enim", ut ait Tullius, "tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama concelebrat" (Lib. de Amic. n. 15). Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero.


Aelredus.

Magnarum rerum, ut ait quidam, etiam ipse conatus magnus est. Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda; cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat: petite et accipietis, et caetera.

Nec mirum si inter ethnicos verae virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem et Dominum nesciebant, de quo scriptum est: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. In cuius profecto fide non dico tria vel quatuor, sed mille tibi proferam paria amicorum; qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori. Nonne, secundum tullianam diffinitionem, verae amicitiae virtute pollebant, de quibus scriptum est: "Multitudinis credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia" (Act. IV, 32). Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una? Quot martyres pro fratribus animas posuerunt. Quot non pepercerunt expensis, non laboribus, non ipsius corporis cruciatibus. Credo te multotiens, non sine lacrimis, legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in lupanari. Multa tibi huius rei proferrem exempla, nisi et prolixitas prohiberet, et silentium nobis ipsa copia indixisset. Annuntiavit enim Christus Iesus et locutus est, et multiplicati sunt super numerum. Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.


Ivo.

Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur? Aelredus. Immo plurimum. Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas. Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege compellimur (Matth. V, 44). Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus; illis vicissim nobis, eadem fidei lege et securitate constrictis.


Ivo.

Quam multi saeculariter viventes, et sibi in quibuslibet vitiis consentientes, simili sibi foedere copulantur, et prae euntis mundi deliciis gratum et dulce etiam talis amicitiae vinculum experiuntur. Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere; ut illarum comparatione clariorem eam nobis ac proinde optabiliorem faciens, ad eius nos acquisitionem vehementius excites et accendas.


Aelredus.

Falso sibi praeclarum amicitiae nomen assumunt, inter quos est coniventia vitiorum; quoniam qui non amat, amicus non est; non autem amat hominem, qui amat iniquitatem; qui enim diligit iniquitatem non amat, sed odit animam suam; qui vero suam non diligit, animam utique alterius amare non poterit. Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri. Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo; libet conicere, quantum habeat suavitatis illa quae quanto honestior est, tanto est et securior; quanto castior, tanto et iucundior; quanto liberior, tanto et felicior. Patiamur tamen ut propter quamdam quae in affectibus sentitur similitudinem, etiam illae amicitiae quae verae non sunt, amicitiae nuncupentur; dum tamen ab illa quae spiritalis est, et ideo vera, certis indiciis distinguantur. Dicatur itaque amicitia alia carnalis, alia mundialis, alia spiritalis. Et carnalem quidem creat vitiorum consensus; mundialem spes quaestus accendit; spiritalem inter bonos vitae morum studiorum que similitudo conglutinat. Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes; per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.

Tunc, motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et accenditur unus ab altero, et conflantur in unum; ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero; nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius; idem velle et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec itaque amicitia nec deliberatione suscipitur, nec iudicio probatur, nec regitur ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur; non modum servans, non honesta procurans, non commoda incommoda ve prospiciens; sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens. Idcirco vel quasi quibusdam furiis agitata a semetipsa consumitur vel eadem levitate resolvitur qua contrahitur. At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae; nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum; quippe quae semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde scriptum est: "Est amicus secundum tempus, et non permanebit in die tribulationis" (Eccli. VI, 8). Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Quam amicitiam quidam eleganti versu ita derisit: non est personae, sed prosperitatis amicus, quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat. Attamen huius amicitiae vitiosae principium quosdam plerumque ad quamdam verae amicitiae provehit portionem; eos scilicet qui primum spe lucri communis foedus ineuntes dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus dumtaxat humanis, ad maximum perveniunt gratum que consensum. Attamen vera amicitia nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur. Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur; ita ut fructus eius praemium que non sit aliud quam ipsa. Unde Dominus in Evangelio: "Posui vos, inquit, ut eatis et fructum afferatis" (Joan. XV, 16), id est ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo.