Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XIX. Fides amicitiae.

Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius et nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus, in adversis et prosperis, in laetis et tristibus, in iucundis et amaris, praebet aequalem; eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem, sanum et aegrotum. Fidelis quippe amicus nihil in amico quod extra animum eius sit, intuetur; virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis. In necessitate enim, ut ait quidam, probatur amicus. "Amici divitis multi" (Prov. XIV, 20). Sed utrum vere amici sint, interveniens paupertas explorat. "Omni tempore", ait Salomon, "diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur" (Prov. XVII, 17). Et alias, arguens infidelem: "Dens putridus, inquit, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae" (Prov. XXV, 19).

Gratianus.

Si prospera nostra nulla umquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides?


Aelredus.

Multa sunt alia quibus probatur fides amici, quamuis in sinistris maxime. Nam ut superius diximus, nihil est quo amicitia magis laeditur quam consiliorum proditio. Evangelica vero sententia est: qui in modico fidelis est, et in multo fidelis erit.

Amicis itaque quibus adhuc probationem credimus esse necessariam, non omnia, nec profunda nostra sunt committenda secreta; sed primo exteriora vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur, an nudentur; cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata. In quibus si fidelis fuerit inventus, in maioribus experiendum non dubites. Quod si forte sinistrum aliquid de te fama vulgaverit; si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur; de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio; sed quasi de certa et stabili, non parva exultatio.


Gratianus.

Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus; quod nec de tuo amicissimo, antiquo scilicet Claravallis sacrista, praesumendum putasti. Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.