Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo.

Eapropter primordia amicitiae spiritalis, primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae frenum; et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse numquam desinat ordinatus. Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat; de qua dicere supersedeo, cum nec amicitiae nomine digna, ut superius diximus, habeatur. Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant. Quod si admittimus, quam multos omni amore dignissimos excludemus; qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare. Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere. Necdum enim quid sit amicitia didicit, qui aliam eius vult esse mercedem quam ipsam. Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit. Nam cum multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus.

Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus. Nam quod rex viri illius prius eguerit nemo qui cogitet. Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus. Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta. Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas; profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat. Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.

Galterus.

Hoc ultimum non satis recordor enodatum.


Aelredus.

Recolitis, ut credo, eorum me refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum consensu constituunt; illorum quoque, qui usque ad exilium progrediendum putant, et sine alterius laesione, quamlibet turpitudinem. Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur. Nam duas earum, quas proposuit Galterus, nec mentione dignas existimavi. Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una? Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico. His igitur falsis amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini proferendum putavimus, qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam. Verum ne forte, si quilibet turpes sic affecti vellent pro invicem mori, ad amicitiae summam crederentur evecti, diximus inter quas personas oriri possit et perfici amicitia. Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos. Postremo quae amicitiae bonis omnibus sunt cavendae, quam breviter potuimus, enodavimus. Patet proinde ex his omnibus certa et vera spiritalis amicitiae meta: nihil scilicet negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas (Joan. XV, 13). Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita. Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere.


Gratianus.

Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti. Age iam precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis expone.


Aelredus.

Et haec, et alia quaedam de amicitia restant dicenda. Sed hora iam praeteriit, et ad aliud nos negotium isti qui modo venerunt, sua, ut cernitis, importunitate compellunt.


Galterus.

Invitus certe recedo, cras profecto cum se tempus obtulerit rediturus. Videat autem Gratianus ut praesto sit mane, ne ipse nos incuriae, aut nos eum tarditatis arguamus.


Aelredus.

Unde et quo?


Gratianus.

Non te latet adventus mei causa.


Aelredus.

Num adest Galterus?


Gratianus.

Videat ipse. Certe tarditatis non potest arguere nos hodie.


Aelredus.

Vis ea quae proposita sunt prosequamur?


Gratianus.

Habebo ei fidem.

Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum.


Aelredus.

Audisti, Galtere? Amicitior tibi est Gratianus quam putabas.


Galterus.

Quomodo mihi amicus non esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati.


Aelredus.

Fons et origo amicitiae amor est, nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore numquam. Amor autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu, aut ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu coniungimur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth. V, 44). Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris dulcedine, in alterius influit animum; et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur commodatior?


Galterus.

Hic ultimus sane, quem et virtutis contemplatio format, et morum ornat suavitas. Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero.


Aelredus.

Primo ponendum est solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo eius sunt collocanda principia; ut sic recta quis linea ad eius altiora conscendens, ne fundamentum neglegat vel excedat, maximam cautelam adhibeat.