VIII
Gloriosissime atque clementissime domine domine Margarite divina
providentia Romanorum regine et semper Auguste, G. de Batifolle Dei et
adiuvalis Magnificentie gratia comitissa in Tuscia palatina, tam debite quam
devote subiectionis officium ante pedes. Gratissima regie Benignitatis epistola
et meis oculis visa letanter et manibus fuit assumpta reverenter, ut decuit.
Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo
spiritus lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare
oblivia nec memoria sine gaudio memorare. Nam quanta vel qualis ego, ut ad
enarrandum michi de sospitate consortis et sua, utinam diuturna!, coniunx
fortissima Cesaris condescendat? Quippe tanti pondus honoris neque merita
gratulantis neque dignitas postulabat; sed nec etiam inclinari humanorum
graduum dedecuit apicem, unde, velut a vivo fonte, sancte civilitatis exempla
debent inferioribus emanare. Dignas itaque persolvere grates non opis est
hominis; verum ab homine alienum esse non reor pro insufficiente supplemento
Deum exorare quandoque. Nunc ideo regni siderii iustis precibus atque piis aula
pulsetur, et impetret supplicantis affectus quatenus mundi gubernator eternus
condescensui tanto premia coequata retribuat, et ad auspitia Cesaris et Auguste
dexteram gratie coadiutricis extendat; ut qui romani principatus imperio
barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi
familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.