VII
Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino
singulari domino Henrico divina providentia Romanorum Regi et semper Augusto,
devotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac universaliter
omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes. Inmensa Dei
dilectione testante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira
dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis
gaudia mereremur. At livor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati
semper et latenter insidians, nonnullos exheredando volentes, ob tutoris
absentiam nos alios impius denudavit invitos. Hinc diu super flumina
confusionis deflevimus, et patrocinia iusti regis incessanter implorabamus, qui
satellitium sevi tyranni disperderet et nos in nostra iustitia reformaret.
Cumque tu, Cesaris et Augusti successor, Apennini iuga transiliens veneranda
signa Tarpeia retulisti, protinus longa substiterunt suspiria lacrimarumque
diluvia desierunt; et, ceu Titan preoptatus exoriens, nova spes Latio seculi
melioris effulsit. Tunc plerique vota sua prevenientes in iubilo tam Saturnia
regna quam Virginem redeuntem cum Marone cantabant. Verum quia sol noster, sive
desiderii fervor hoc submoneat sive facies veritatis, aut morari iam creditur
aut retrocedere supputatur, quasi Iosue denuo vel Amos filius imperaret,
incertitudine dubitare compellimur et in vocem Precursoris irrumpere sic: "Tu
es qui venturus es, an alium expectamus?" Et quamvis longa sitis in dubium que
sunt certa propter esse propinqua, ut adsolet, furibunda deflectat,
nichilominus in te credimus et speramus, asseverantes te Dei ministrum et
Ecclesie filium et Romane glorie promotorem. Nam et ego qui scribo tam pro me
quam pro aliis, velut decet imperatoriam maiestatem benignissimum vidi et
clementissimum te audivi, cum pedes tuos manus mee tractarunt et labia mea
debitum persolverunt. Tunc exultavit in te spiritus meus, cum tacitus dixi
mecum: "Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi". Sed quid tam sera
moretur segnities admiramur, quando iamdudum in valle victor Eridani non secus
Tusciam derelinquis, pretermittis et negligis, quam si iura tutanda Imperii
circumscribi Ligurum finibus arbitreris; non prorsus, ut suspicamur, advertens,
quoniam Romanorum gloriosa potestas nec metis Ytalie nec tricornis Europe
margine coarctatur. Nam etsi vim passa in angustum gubernacula sua contraxerit,
undique tamen de inviolabili iure fluctus Amphitritis attingens vix ab inutili
unda Oceani se circumcingi dignatur. Scriptum etenim nobis est: Nascetur pulcra
Troyanus origine Cesar, imperium Occeano, famam qui terminet astris. Et cum
universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans
accensus Ignis eterni flamma remugit, si non de iustissimi principatus aula
prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum
naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine
voluisset; non enim suasisset iniustum, quem "omnem iustitiam implere" decebat.
Pudeat itaque in angustissima mundi area irretiri tam diu quem mundus omnis
expectat; et ab Augusti circumspectione non defluat quod Tuscana tyrannis in
dilationis fiducia confortatur, et cotidie malignantium cohortando superbiam
vires novas accumulat, temeritatem temeritati adiciens. Intonet iterum vox illa
Curionis in Cesarem: Dum trepidant nullo firmate robore partes, tolle moras;
semper nocuit differre paratis: par labor atque metus pretio maiore petuntur.
Intonet illa vox increpitantis Anubis iterum in Eneam: Si te nulla movet
tantarum gloria rerum, nec super ipse tua moliris laude laborem, Ascanium
surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Ytalie Romanaque tellus
debentur. Iohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei
orientis occasum, mundi successiva posteritas prestolatur, nobis est alter
Ascanius, qui vestigia magni genitoris observans, in Turnos ubique sicut leo
deseviet et in Latinos velut agnus mitescet. Precaveant sacratissimi regis alta
consilia, ne celeste iudicium Samuelis illa verba reasperent: "Nonne cum
parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es, unxitque te
Dominus in regem super Israel, et misit te Deus in via et ait: Vade et
interfice peccatores Amalech?". Nam et tu in regem sacratus es ut Amalech
percutias et Agag non parcas, atque ulciscaris Illum qui misit te de gente
brutali et de festina sua sollempnitate; que quidem et Amalech et Agag sonare
dicuntur. Tu Mediolani tam vernando quam hiemando moraris et hydram pestiferam
per capitum amputationem reris extinguere? Quod si magnalia gloriosi Alcide
recensuisses, te ut illum falli cognosceres, cui pestilens animal, capite
repullulante multiplici, per damnum crescebat, donec instanter magnanimus vite
principium impetivit. Non etenim ad arbores extirpandas valet ipsa ramorum
incisio quin iterum multiplicius virulenter ramificent, quousque radices
incolumes fuerint ut prebeant alimentum. Quid, preses unice mundi, peregisse
preconicis cum cervicem Cremone deflexeris contumacis? nonne tunc vel Brixie
vel Papie rabies inopina turgescet? Ymo, que cum etiam flagellata resederit,
mox alia Vercellis vel Pergami vel alibi returgebit, donec huius scatescentie
causa radicalis tollatur, et radice tanti erroris avulsa, cum trunco rami
pungitivi arescant. An ignoras, excellentissime principum, nec de specula summe
celsitudinis deprehendis ubi vulpecula fetoris istius, venantium secura,
recumbat? Quippe nec Pado precipiti, nec Tiberi tuo criminosa potatur, verum
Sarni fluenta torrentis adhuc rictus eius inficiunt, et Florentia, forte
nescis?, dira hec pernicies nuncupatur. Hec est vipera versa in viscera
genitricis; hec est languida pecus gregem domini sui sua contagione
commaculans; hec Myrrha scelestis et impia in Cinyre patris amplexus exestuans;
hec Amata illa impatiens, que, repulso fatali connubio, quem fata negabant
generum sibi adscire non timuit, sed in bella furialiter provocavit, et demum,
male ausa luendo, laqueo se suspendit. Vere matrem viperea feritate dilaniare
contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam
atque similitudinem fecit illam. Vere fumos, evaporante sanie, vitiantes
exhalat, et inde vicine pecudes et inscie contabescunt, dum falsis illiciendo
blanditiis et figmentis aggregat sibi finitimos et infatuat aggregatos. Vere in
paternos ardet ipsa concubitus, dum improba procacitate conatur summi
Pontificis, qui pater est patrum, adversum te violare assensum. Vere "Dei
ordinationi resistit", proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata
legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi
potestate pacisci. Sed attendat ad laqueum mulier furiata quo se innectit. Nam
sepe quis in reprobum sensum traditur, ut traditus faciat ea que non
conveniunt; que quamvis iniusta sint opera, iusta tamen supplicia esse
noscuntur. Eia itaque, rumpe moras, proles altera Isai, sume tibi fiduciam de
oculis Domini Dei Sabaoth coram quo agis, et Goliam hunc in funda sapientie tue
atque in lapide virium tuarum prosterne; quoniam in eius occasu nox et umbra
timoris castra Philistinorum operiet: fugient Philistei et liberabitur Israel.
Tunc hereditas nostra, quam sine intermissione deflemus ablatam, nobis erit in
integrum restituta; ac quemadmodum, sacrosancte Ierusalem memores, exules in
Babilone gemiscimus, ita tunc cives et respirantes in pace, confusionis
miserias in gaudio recolemus. Scriptum in Tuscia sub fonte Sarni xv Kalendas
Maias, divi Henrici faustissimi cursus ad Ytaliam anno primo.