VI
Dantes Alagherii florentinus et exul inmeritus scelestissimis
Florentinis intrinsecis. Eterni pia providentia Regis, qui dum celestia sua
bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non deserit, sacrosancto
Romanorum Imperio res humanas disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate
presidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, civiliter
degeretur. Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis
innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio
augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula
Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta
omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione
feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur.
Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo
tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex
nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur. Vos autem divina iura
et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluvies paratos in omne
nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli
iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri,
gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis
officium denegando, in rebellionis vesaniam maluistis insurgere? An ignoratis,
amentes et discoli, publica iura cum sola temporis terminatione finiri, et
nullius prescriptionis calculo fore obnoxia? Nempe legum sanctiones alme
declarant, et humana ratio percontando decernit, publica rerum dominia,
quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse vanescere vel abstenuata
conquiri; nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire
non potest, vel etiam infirmari; et hoc Deus et natura non vult, et mortalium
penitus abhorreret adsensus. Quid, fatua tali oppinione summota, tanquam alteri
Babilonii, pium deserentes imperium nova regna temptatis, ut alia sit
Florentina civilitas, alia sit Romana? Cur apostolice monarchie similiter
invidere non libet, ut si Delia geminatur in celo, geminetur et Delius? Atqui
si male ausa rependere vobis terrori non est, territet saltim obstinata
precordia quod non modo sapientia, sed initium eius ad penam culpe vobis
ablatum est. Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter
et sine Dei timore quicquid libet agentis. Hac nimirum persepe animadversione
percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
Sin prorsus arrogantia vestra insolens adeo roris altissimi, ceu cacumina
Gelboe, vos fecit exsortes, ut Senatus eterni consulto restitisse timori non
fuerit, nec etiam non timuisse timetis; nunquid timor ille perniciosus, humanus
videlicet atque mundanus, abesse poterit, superbissimi vestri sanguinis
vestreque multum lacrimande rapine inevitabili naufragio properante? An septi
vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis? O male concordes! o mira cupidine
obcecati! Quid vallo sepsisse, quid propugnaculis et pinnis urbem armasse
iuvabit, cum advolaverit aquila in auro terribilis, que nunc Pirenen, nunc
Caucason, nunc Athlanta supervolans, militie celi magis confortata sufflamine,
vasta maria quondam transvolando despexit? quid, cum adfore stupescetis,
miserrimi hominum, delirantis Hesperie domitorem? Non equidem spes, quam
frustra sine more fovetis, reluctantia ista iuvabitur, sed hac obice iusti
regis adventus inflammabitur amplius, ac, indignata, misericordia semper
concomitans eius exercitum avolabit; et quo false libertatis trabeam tueri
existimatis, eo vere servitutis in ergastula concidetis. Miro namque Dei
iudicio quandoque agi credendum est, ut unde digna supplicia impius declinare
arbitratur, inde in ea gravius precipitetur; et qui divine voluntati reluctatus
est et sciens et volens, eidem militet nesciens atque nolens. Videbitis
edificia vestra non necessitati prudenter instructa sed delitiis inconsulte
mutata, que Pergama rediviva non cingunt, tam ariete ruere, tristes, quam igne
cremari. Videbitis plebem circunquaque furentem nunc in contraria, pro et
contra, deinde in idem adversus vos horrenda clamantem, quoniam simul et ieiuna
et timida nescit esse. Templa quoque spoliata, cotidie matronarum frequentata
concursu, parvulosque admirantes et inscios peccata patrum luere destinatos
videre pigebit. Et si presaga mens mea non fallitur, sic signis veridicis sicut
inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem diutino merore
confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima vestri parte seu nece seu
captivitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu cernetis. Utque
breviter colligam, quas tulit calamitates illa civitas gloriosa in fide pro
libertate Saguntum, ignominiose vos eas in perfidia pro servitute subire
necesse est. Nec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam, qui malesuada
fame urgente murmurantes invicem "prius moriamur et in media arma ruamus", in
castra Cesaris, absente Cesare, proruperunt; nam et hii, quanquam de Victoria
victoriam sint adepti, nichilominus ibi sunt de dolore dolorem memorabiliter
consecuti. Sed recensete fulmina Federici prioris, et Mediolanum consulite
pariter et Spoletum; quoniam ipsorum perversione simul et eversione discussa
viscera vestra nimium dilatata frigescent, et corda vestra nimium ferventia
contrahentur. A, Tuscorum vanissimi, tam natura quam vitio insensati! Quam in
noctis tenebris malesane mentis pedes oberrent **** ante oculos pennatorum, nec
perpenditis nec figuratis ignari. Vident namque vos pennati et inmaculati in
via, quasi stantes in limine carceris, et miserantem quempiam, ne forte vos
liberet captivatos et in compedibus astrictos et manicis, propulsantes. Nec
advertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, venenoso susurrio
blandientem, minis frustatoriis cohibentem, nec non captivantem vos in lege
peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur ymaginem,
parere vetantem; observantia quarum, si leta, si libera, non tantum non
servitus esse probatur, quin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa
summa libertas. Nam quid aliud hec nisi liber cursus voluntatis in actum quem
suis leges mansuetis expediunt? Itaque solis existentibus liberis qui
voluntarie legi obediunt, quos vos esse censebitis qui, dum pretenditis
libertatis affectum, contra leges universas in legum principem conspiratis? O
miserrima Fesulanorum propago, et iterum iam punita barbaries! An parum timoris
prelibata incutiunt? Omnino vos tremere arbitror vigilantes, quanquam spem
simuletis in facie verboque mendaci, atque in somniis expergisci plerunque,
sive pavescentes infusa presagia,sive diurna consilia recolentes. Verum si
merito trepidantes insanisse penitet non dolentes, ut in amaritudinem
penitentie metus dolorisque rivuli confluant, vestris animis infigenda
supersunt, quod Romane rei baiulus hic divus et triumphator Henricus, non sua
privata sed publica mundi commoda sitiens, ardua queque pro nobis aggressus est
sua sponte penas nostras participans, tanquam ad ipsum, post Christum, digitum
prophetie propheta direxerit Ysaias, cum, spiritu Dei revelante, predixit:
"Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit". Igitur
tempus amarissime penitendi vos temere presumptorum, si dissimulare non vultis,
adesse conspicitis. Et sera penitentia hoc a modo venie genitiva non erit, quin
potius tempestive animadversionis exordium. Est enim: quoniam peccator
percutitur, ut 'sine retractatione moriatur'. Scriptum pridie Kalendas Apriles
in finibus Tuscie sub fontem Sarni, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad
Ytaliam anno primo.