II
[Hanc epistolam scripsit Dantes Alagherii Oberto et Guidoni
comitibus de Romena post mortem Alexandri comitis de Romena patrui eorum
condolens illis de obitu suo] Patruus vester Alexander, comes illustris, qui
diebus proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam,
dominus meus erat et memoria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur
michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premiis
muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum. Hec
equidem, cunctis aliis virtutibus comitata in illo, suum nomen pre titulis
Ytalorum ereum illustrabat. Et quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi
"scuticam vitiorum fugatricem ostendimus"? Argenteas etenim scuticas in
purpureo deferebat extrinsecus, et intrinsecus mentem in amore virtutum vitia
repellentem. Doleat ergo, doleat progenies maxima Tuscanorum, que tanto viro
fulgebat, et doleant omnes amici eius et subditi, quorum spem mors crudeliter
verberavit; inter quos ultimos me miserum dolere oportet, qui a patria pulsus
et exul inmeritus infortunia mea rependens continuo cara spe memet consolabar
in illo. Sed quanquam, sensualibus amissis, doloris amaritudo incumbat, si
considerentur intellectualia que supersunt, sane mentis oculis lux dulcis
consolationis exoritur. Nam qui virtutem honorabat in terris, nunc a Virtutibus
honoratur in celis; et qui Romane aule palatinus erat in Tuscia, nunc regie
sempiterne aulicus preelectus in superna Ierusalem cum beatorum principibus
gloriatur. Quapropter, carissimi domini mei, supplici exhortatione vos deprecor
quatenus modice dolere velitis et sensualia postergare, nisi prout vobis
exemplaria esse possunt; et quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi vos
instituit in heredes, sic ipsi vos, tanquam proximiores ad illum, mores eius
egregios induatis. Ego autem, preter hec, me vestrum vestre discretioni excuso
de absentia lacrimosis exequiis; quia nec negligentia neve ingratitudo me
tenuit, sed inopina paupertas quam fecit exilium. Hec etenim, velut effera
persecutrix, equis armisque vacantem iam sue captivitatis me detrusit in
antrum, et nitentem cunctis exsurgere viribus, hucusque prevalens, impia
retinere molitur.