IV
[Scribit Dantes domino Moroello marchioni Malaspine] Ne lateant
dominum vincula servi sui, quam affectus gratuitas dominantis, et ne alia
relata pro aliis, que falsarum oppinionum seminaria frequentius esse solent,
negligentem predicent carceratum, ad conspectum Magnificentie vestre presentis
oraculi seriem placuit destinare. Igitur michi a limine suspirate postea curie
separato, in qua, velut sepe sub admiratione vidistis, fas fuit sequi
libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus
defigerem, subito heu! mulier, ceu fulgur descendens, apparuit, nescio quomodo,
meis auspitiis undique moribus et forma conformis. O quam in eius apparitione
obstupui! Sed stupor subsequentis tonitrui terrore cessavit. Nam sicut diurnis
coruscationibus illico succedunt tonitrua, sic inspecta fiamma pulcritudinis
huius Amor terribilis et imperiosus me tenuit, atque hic ferox, tanquam dominus
pulsus a patria post longum exilium sola in sua repatrians, quicquid eius
contrarium fuerat intra me, vel occidit vel expulit vel ligavit. Occidit ergo
propositum illud laudabile quo a mulieribus suisque cantibus abstinebam; ac
meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi
suspectas, impie relegavit; et denique, ne contra se amplius anima rebellaret,
liberum meum ligavit arbitrium, ut non quo ego, sed quo ille vult, me verti
oporteat. Regnat itaque Amor in me, nulla refragante virtute; qualiterque me
regat, inferius extra sinum presentium requiratis. [Seguiva la canzone 'Amor,
da che convien pur ch'io mi doglia']