Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 83

[1] DONO -as -avi, idest in dono tribuere vel remunerare vel honorare, et differt a dare quia dare est cum spe remunerationis, donare vero sine spe remunerationis. [2] Nam donare est quamlibet rem transigere, unde et donatio, cuiuslibet rei transactio, unde dicitur donare quasi donum agere, et donatio idest doni actio. [3] Hanc differentiam innuit Aristoteles in quarto Topicorum ubi dicit: 'est autem datio genus doni, donum enim est datio inreddibilis'; ecce aperte innuit quod omne donum est datio et non e contrario. [4] A dono hic Donatus -ti, quidam auctor; hinc liber ab eo compositus dicitur Donatus, unde hic et hec donatista -e, qui sequitur Donatum vel studet in libro eius. [5] Item a dono -as hoc donum -i, munus, sed donum Deo, munus homini; item donum honorarium est, munus debitum, ut patrono. Nam proprie munera dicuntur obsequia que pauperes divitibus loco munerum solvunt, sic dieta quia manibus accipiuntur vel dantur. Item donum dantis est, a dando vel donando, munus accipientis, a manibus vel muniendo vel monendo. [6] Et a donum hoc donarium, idem quod donum, et donarium est locus ubi dona que offeruntur in tempio reponuntur, et donarius -a -um, quod donatur vel donari facile potest, et hoc donativum, donum, stipendium, satellitium, stola, unde in Vita beati Martini habetur quod 'cepit imperator donativum erogare militibus'; vel hic donus dicitur miles a dono, hinc donativum quod militibus stipendiariis datur. [7] Item a dono hec donatica -ce, idest corona qua victor donatur et donaticus -a -um, quod donatur vel dono accipitur. [8] Donum componitur donifer vel doniferus -ri, qui defert dona. [9] Dono componitur condono -as, idest simul donare vel remittere, redono -as, idest iterum donare. Dono et composita eius activa sunt et producunt hanc sillabam do.