Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

IIII

Sic enim nitebar inuenire cetera, ut iam inueneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritue cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem uerissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur uidebam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde aduertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua uiolari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus uiolat corruptio deum nostrum nulla uoluntate, nulla necessitate, nullo inprouiso casu, quoniam ipse est deus, et quod sibi uult, bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris inuitus ad aliquid, quia uoluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: uoluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid improuisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?